Articulus 25
Articulus 25
Utrum anima rationalis sit simplex vel composita ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Creatura quoque spircitualis, ut est anima, in comparatione quidem corporis est simplex, etc."
1. Videtur enim, quod in se compositum nulla comparatione potest fieri simplex : anima autem in se composita est : ergo non est simplex im comparatione aliqua, Quod autem sit composita, probatur multis rationibus : sicut dicit Boetius m libro de Zrinitate, quod omne quod est citra primum, est hoc et hoc ° anima est citra primum : ergo est hoc et hoc: ergo est composita.
2. Item, Dicit Avicenna: Omne simplex esse suum habet a seipso : sed anima esse suum non habet a seipsa . ergo, etc.
3. JTtem, Boetius in libro de Hebdomadibus : Omne quod est, parlicipat eo quod est esse ut sit, alio vero participat ut aliquid sit: cum ergo anima sit hoc aliquid, ipsa participat esse et alio : omne autem quod participat esse et alio, compositum est : ergo anima est composita.
4. Item, Boetius in Libro de 7rivitate dicit, quod in Deo non est universale et particulare : quia sequitur ex hoc, quod compositio esset in Deo: sed in anima est accipere animam per abstractionem ab hac anima: ergo est in ea natura universalis et particularis : ergo est composita.
5. Item, Dicit Philosophus in Ill de Anima : In anima aliud est quo est omnia fieri, et aliud quo est omnia facere : ergo etiam in Angelo: ergo in anima est potentia substans intelligibilibus, et agens intellectus : agens autem, et sustiens vel subjectum non sunt ejusdem essenti# in aliqua natura : ergo anima ex diversis essentiis est composita.
6. Item, Avicenna in I Philosophie : Omne a quo negatur aliquid, im sua natura habet aliud quam simplex esse sed de anima multa negantur ergo, etc.
7. Item, Incommunicabile omnino et communicabile non radicantur in eodem : in anima est accipere incommuntcabile omnino, et communicabile : ergo illa non, radicantur in eodem essentialiter. Prosatio medi#. Anima est hac anima individua : principium autem individuationis est principium incommunicabilitatis . cum autem dico, Hc anima est anima, praedicatur communicabilis natura : ergo in hac anima est natura communicabilis, et incommunicabilis ergo est composita per essentiam.
8. Item, Dicit Boetius et Constabulus, quod simplex non potest esse subjeclum : ergo cum anima sit subjectum scientiarum et virtutum, ipsa erit subslantia composita.
9. Item, Omnis compositio secundorum est fluens a compositione priori et essentiali : sed anima habet compositiohem secundorum, quia suarum virium : cum ergo ile non fluant ab eodem modo se habente sicut simplex, conslat quod ipsa est composita in sua natura. Et quia facile est de hoc multa adducere, et ista sunt de fortioribus, propterea haecsufficiant. Igitur male dicit Augustinus ipsam esse simplicem in comparatione corporis
SED CONTRA: 1. Quidquid est id quod habet, ipsum est simplex, per auctoritatem Augustini hic positam in Littera : anima est id quod habet : ergo est simplex. Praopatio medie. Bernardus super Canéica : In anima, tria intueor, memoriam, intelligen~ tiam, et voluntatem : et haec ipsam esse animam.
2. Item, Augustinus in libro de Spritu et anima dicit sepissime, quod est simplex substantia visus in oculo, auditus in aure, et sic de aliis : ergo ipsa est omnes potentie quas habet : ergo est simplex.
3. Item, Nihil compositum in se potentia est ad componendum aliud : ergo Si anima est composita in seipsa, non erit in potentia ad aliquid constituendum. Propatio prime est, quod natura componit simplicia ad hoc quod sint in compositis : non autem composita conjungit ulterius.
4. Item, Anima (ut dicit Aristoteles in Ii de Anima) non est hoc aliquid, sed endelechia corporis physici potentia vitam habentis : omne autem compositum est hoc aliquid : ergo anima non est composita.
6. Praeterea, Compositio est ex materia et forma : anima non est ex materia et forma : ergo, etc. Propatio media. Dicit Boetius in fine libri de Duabus naturis in una persona Christi, quod spirituales nature non sunt ex materia: ergo media vera. Prima autem probatur per nonum prime Philosophie : quia ibi dividit Philosophus esse in potentiam et actum tamquam in principia prima. Et quia de hoc alibi multa dicta sunt, ista sufficiant.
Solutio. Consentio in hane partem, quod anima sit composita ex principiis essentialibus quae sunt quod est et esse, sed non ex materia et forma : licet hoc quidam dicere videantur : et hoc ideo quia secundum Philosophum materia determinatur per potentiam ad motum variantem aliquid in substantia, vel ad motum localem : et cum potentia hujusmodi non sit nisi in corporibus, non erit materia nisi in corporibus : nec tamen in omnibus corporalibus erit materia univoca : quia corruptibilium et incorrupltibilium non est materia una, sicut nec potentia una ad motum.
Ab primum ergo dicendum, quod anima non est hoc quod habet ipsa : et quod dicit Bernardus glossandum est, quod est praedicatio totius virtualis de sua parte, et est praedicatio impropria. Si autem fiat vis in hoc quod dicit, et haectria nihil aliud esse quam ipsam animam, debet glossari secundum sensum, qui notatus est supra‘, quod ani-~ ma accipitur ab ipso ut totum potentiale, cujus omnes partes simul accepte sunt potestas ejus : ita memoria, intelligentia, et voluntas simul accepta, dicunt totum potestatis anime secundum superiorem partem.
Ad id quod de libro de Spiritu et anima dicitur, negari potest quod non est Augustini, sed cujusdam Guillelmi cisterciensis qui multa falsa dixit. Si au- tem aliquis vult sustinere, potest dici quod anima est visus in oculo, sicut totum virtuale praedicatum de parte in qua est aliquid sue potestatis, eo quod ipsum totum essentialiter adest parti illi et cuilibet alii: licet non adsit eisdem secundum omnem potestatem suam.
Ad aliud dicendum, quod haecest falsa, Nihil compositum in se, etc., et est instantia in corpore organico. Sed hec est vera quod nihil compositum compositione ultima potest constiluere aliud : et tunc non tenet de anima, quae licet sit composita, tamen potest componere aliud : quia non est composita ut hoc aliquid constitutum, sed est composita ut forma quae est substantia perlecta periectione motoris, eo quod nihil movet nisi in se perfectum.
On this page