Text List

Articulus 26

Articulus 26

Utrum anima sit in toto corpore tota, et in qualibet parte tota ?

ARTICULUS XXVI. Utrum anima sit in toto corpore tota, et in qualibet parte tota ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Eé in toto tota anima est, et in qualibet parte ejus tota est, etc."

4. Videtur enim, quod anima non in toto: totalitas enim anime referrinon potest nisi ad totalitatem virium, eo quod ipsa alias partes sue quantitatis non habeat: cum ergo non quoad omnes vires sit in corpore, ipsa non erit in toto tota.

2. Item, Dicitur a Philosophis quibus- dam quod est instrumentum spiritus anima per quod operatur vitam ; cum ergo spiritus (ut dicit Isaac) oriatur totus ex corde, anima tota videtur esse in corde.

3. Praeterea, Si in toto est tota, et in qualibet parte: ergo in manu est tota : ergo cum ipsa existens tota in aliquo corpore faciat illud animal, manus erit animal, ut videtur.

SED CONTRA : 1. Anima ubique operatur et sentit in corpore: ergo per virtutem operatur et sentit : aut ergo haecvirtus est in ipsa, aut non. Si non: ergo non continuatur ei: ergo non sentit statim per eam, quod falsum est : ergo non sentit nisi per virtutem suam: sed virtus non est sine subjecto : ergo substantia anime est ubi est virtus sua: sed virtutes sue sunt ubique in corpore: ergo ipsa essentialiter est in toto corpore.

2. Item, Forma ignis non refertur ad partem nature ignis, sedad totum: quia ubique forma perficit materiam : ergo similiter cum anima sit forma corporis, ipsa ad totum tota refertur.

Sed tunc ulterius quaeritur utrum ipsa sit divisibilis divisione corporis ?

Videtur quod sic : ‘quia diviso eo in quo est aliquid, videtur quod necesse sit dividi id quod inest : sed anima est in corpore : ergo, ctc.

Sed contra: Quod est in toto totum et in qualibet parte totum, divisa qualibet parte totum est inilla: sed quod totum est in qualibet parte, non dividitur divisione partium: ergo videtur, quod anima non dividatur divisione corporis.

Uxrerius quaeritur, Utrum rationalis anima sit in toto tota ?

Videtur quod non. quia dicit Philosophus, quod intellectus nullius corporis est actus: ergo non est in toto, nec in parte sicut actus: ergo nec dividitur divisione ejus.

Sed contra: Aliquid perficit hominem secundum quod homo: non anima vegetabilis, non sensibilis : ergo rationalis . ergo anima rationalis est actus corporis hominis.

Ulterius quaeritur, Utrum anima sit in corpore sicut in loco?

1. Videtur quod sic: quia in loco diffinitive esse est in loco operari, sicut dicit Damascenus : sed anime operationes sunt in corpore: ergo ipsa sicut in loco est im corpore.

2. Item, Ambrosius: Locale est quod loco diffinitur, ita quod hie est, et non alibi: si autem anima est in corpore: ergo est in ipso sicut in loco et localis, ul videtur.

SED CONTRA: 1. Dicit Philosophus, quod anima comparatur ad corpus sicut continens ad contentum : ergo anima est continens: ergo ipsa est potius locus corporis, quam e converso: quia loci proprie est continere.

2. Item, Philosophus dicit, quod non est eadem continentia loci et materia : cum ergo corpus sit materia anime, non erit locus ejus.

3. Item, Locus et locatum sunt distincta per essentiam: anima autem et corpus unita: ergo unum non est locus alterius.

4. Item, Omne locatum in aliquo ut in loco, mobile est extra illud, manente subjecto et ratione idem: anima non est nobilis extra corpus sic: ergo ipsa non est in corpore sicut in loco.

Sorurio. Quidam dixerunt, quod anima unitur corpori hominis duplici medio : cum enim corpus sit compositum corporale grossum, et anima rationalis incorporea incorporalis spiritualis, distant in omnibus proprietatibus : ergo oportet habere duplex medium, scilicet incorporeum spirituale et corporale, et medium corporeum corporale (alias, corruptibile) spirituale: et hoc in duobus convenit cum corpore, et inuno cum anima: et ita dicunt, quod anima rationalis in conjunctione sui ad corpus habet animam vegetabilem etsensibilem loco primi medii: et spiritum corporeum quem dicunt esse de natura quinti corporis habet medium in secunda ratione medii. Ex hac autem positione sequitur, quod anima vegetabilis et sensibilis in homine sint dispositiones ad animam rationalem: ergo erunt accidentia, quod absurdum est. Est enim contra Philosophos, scilicet Avicennam in VI Philosophie, quod anima vegetabilis et sensibilis non sint in homine ut substantia, sed ut potentia, in quibus fundatur anima rationalis: et ita rationalis anima est actus hominis in quantum homo: et sensibile et vegetabile sunt partes ipsius potentiales. Hoc est etiam contra Aristotelem in libro AVI de Animalibus, ubi dicit, quod sicut corpus est unum, ita et anima una. Pree terea, non de facili probaretur, qualiter spiritus ille sit de natura quinti corporis, cum Philosophidicunt ipsum esse aerem nature, vel medium inter ignem et aerem.

Et ideo aliter sentientes dicimus, quod anima consideratur tribus modis, scilicet ut forma corporis, et secundum essentiam, et ut motor secundum quod est efticiens ommnium operum corporis animati. Si primo modo accipiatur, dico quod est in toto tota, et unitur immediate, nisi velis dicere, quod dependentia unius ad alterum media sit : sed illa potentia importaturin nomine forme, et in nomine materie, eo quod nos dicimus quod anima est forma substantialis talis corporis, scilicet physici potentia vitam habentis: et hoc modo bene puto, quod est in toto tota. Secundum aliam consideratio= nem sue essentiae, dico quod est indivisibilis essentia, et adest cuilibet parti suze tota essentia sua, scilicet intellectui, et sensui, et sic de aliis: et cum sue potentie sint divis# per corpus, et ipsa essentialiter adest unicuique, ipsa per essentiam suam tantum est in toto tota. Si autem consideratur ut motor est, sic est efficiens operum, et non est efficiens operum nisi per omnes partes suas potentiales: unde sic ipsa quasi constituitur ex suis potentiis ut partibus, et sic est in toto tota, ita quod non in aliqua parte tota.

Dicendum ergo ad primum, quod anima habet multis rationibus totalitatem, scilicet quoad vires unam, et aliam quam tangit Augustinus in libro 1X de Trinitate, quoad attributa sua essentialia, sicut sunt vita, essentia, substantia, et spiritus: quoad haec enim tota potest esse in toto corpore: quia in qualibet parte est vita, et substantia, et spiritus, et anima, et principium, et forma: et secundum omnia haecin esse est in ratione cujusdam totalitatis in esse. Dicilur etiam totum idem quod perfectum : et sic ilerum tota in toto est, et in qualibet parte. Si autem dicitur totalitas ab universitate virium, erit in toto tota, sed non in qualibet parte tota.

Ad aliud dicendum, quod spiritus est instrumentum anime quoad operationes primas ipsius, quae sunt vitalis, naturalis, et animalis : per spiritum enim vitalem influit vitam, et pulsum: per naturalem autem opera naturalia, ut nutrire, augere, et generare: per animalem autem animalia, ut sunt sensus, et motus: et ista sunt ejus, secunduin quod est motor corporis: sed secundum hoc quod dat esse, non habet medium.

Et si objicitur, quod secundum Philosophum vivere viventibus est esse: ergo vivere cujus instrumentum est spiritus vitalis, est esse: et ita utitur eo ut dat esse. Dicendum, quod hoc impossibile est: quia non ulitur instrumento nisi quod est : ergo anima utens instrumento est jam in corpore ante instrumentum per rationem forme: ctideo, cum dicitur, quod vivere viventibus est esse, intelligitur de actu vita quae est anima, cujus effectus dat esse animale, et hoc est esse vita et vivere: sed non intelligitur de vivere quod est per spiritum et pulsum.

Ad aliud dicendum, quod non facit partes esse animalia, quia non est in cis ut anima, sed ut potentia anime : potentia autem non facit animal, quia non est per proprium esse ipsa potentia, sed per esse ejus cujus ipsa est potentia: sicut quelibet pars est per esse sui totius quod habet in ipso. Sed verum est, quod si pars esset divisa, tunc ipsa potentia esset anima, et membrum esset animal: unde dicit Philosophus, quod si oculus esset animal, visus essct anima ejus.

Ad aliud dicendum, quod ipsa anima rationalis non est divisibilis divisione corporis: dicitur enim aliquid esse divisibile divisione materia in qua est, scilicet quia divisa materia est ipsum in majori parte majus, et 1m minori minus, et in aequali aequale: et sic divisione materiae non dividuntur nisi forme habentes situm in corpore: et siluales per se vel per accidens, sicut albedo, color. Secundo modo dicitur aliquid dividi divisione corporis, quod secundum unam rationem manet in qualibet parte divisa, sed non majus in majori, et minus in minori, et in aequali aequale: et sic dividitur forma substantialis in homogeneis, vel propinquis homogeneorum nature, ul lapis, et lignum : in planta enim divisa parte convalescit utraque pars per insitionem: et hoc est etiam in quibusdam animalibus habentibus membra quasi similia pertotum corpus. Anima autem rationalis nullo illorum modorum dividitur: et hoc non habet in quantum forma, nec in quantum est forma substantialis : quia sic quaelibet forma substantialis haberet hoc : sed habet in quantum est substantia distantes in opere habens partes, et ex hoc quarens magnam diversitatem organorum in corpore in quo est: et hoc est dictum Commentatoris supra principium libri II de Celo et Mundo.

Ad aliud dicendum, quod rationalis anima duo dicit, scilicet quod est anima, et quod est rationalis:si accipiatur ut anima, tunc est actus corporis, et habet ase potentias effluentes, quarum quedam aflixee sunt organis, et quaedam non: et ab illa homo est homo: et concedo bene, quod a sensibili vel vegetabili homo non est homo, cum in homine non sint nisi sicut potentie, et non sicut actus corporis. Si autem accipitur quod rationis est solum, tunc nullius corporis est actus, id est, nullius partis corporis : quia illa sue potentia non sunt affixe organis, licet accipiant per apprehensionem a potentia affixa organo, ut est phantasia, vel memoria, vel #stimatio.

Ad aliud dicendum, quod anima non est in corpore sicut in loco: quia sic anima non esset in corpore nisi per accidens.

Ad objectum autem contra, dicendum quod non diffinitur in corpore sicut locatum in loco: quia illud quod operatur in aliquo distinctum per essentiam abillo, dicitur diffiniri, et non illud quod operatur ut unitum, sicut probant objectiones fact in contrarium.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 26