Articulus 27
Articulus 27
An anima propter accidentia sua bene probatur esse composita ?
Videtur enim, quod hoc non inducat compositionem : quia accidens non inest ut pars rei, ut dicit Philosophus: nihil autem componit nisi pars: ergo ex hoc non probatur animam esse compositam.
Ad hoc dicendum, quod Augustinus bene probat : quia ex hoc accipitur, quod dupliciter est composita, scilicet in sua essentia, et compositione concretionis. In sua quidem substantia : quia nihil potest esse subjectum accidentis nisi quod in se est compositum : et hoc probatur per Boetium in libro de Trinitate, ubi dicit sic : Forma simplex subjectum esse non potest. Ex hoc ergo quod anima est subjectum accidentium, ut artium, scientiarum, et virtutum, ipsa relinquitur esse composita.
On this page