Articulus 28
Articulus 28
An bene sequitur, Divina essentia est simplex : ergo incommutabilis ?
Ista est jam tertia ratio simplicitatis que extrahitur de Litfera. Prima enim fuit penes indifferentiam ejus quod est et esse, eo quod nulla pars est ibi. Secunda autem, quod non erat subjectum accidentium. Tertia vero est ista : quia incommutabilis est divina essentia : et hoc probatur sic :
Omne quod mutatur, aut mutatur secundum totum in situ, aut ad formam. Si mutatur in situ vel in loco, ipsum est compositum ex motore et mobili, ut supra‘ notatum est. Si autem mutatur ad formam, ipsum erit subjectum illius forme, et sic iterum compositum. Ergo patet, quod simplex omnino non potest mutari. Quod ergo sic incommutabile est omnino, dicitur etiam et simplex.
On this page