ARTICULUS XXIX.
Quomodo Deus aliquid symbolice
nominatur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit "Et quidquid aliud non indigne dici
videtur, etc."
Videtur enim quod symbolice sive per
similitudinem aliquid nominetur Deus,
ut leo, et lapis : quod tamen indigne
convenit ei.
Solutio. Augustinus intelligit de his
que secundum rem per prius
inveniuntur in Deo, licet nomine imperfecte
representent ea : et hoc vocat Augustinus
digne dici, quod melius est esse
simpliciter unicuique rei quam non esse, eo,
modo quo supra ‘ dictum est.