Articulus 30
Articulus 30
Utrum in Deo possunt esse accidentia, et utrum causet ea ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Quod autem in natura divina, etc." Contra : Videtur quod accidens sit in Deo. Deus creat accidens ; aut ergo ge- neratione univoca, aut aequivoca. Non equivoca : quia generatio aequivoca est, quando ratio geniti non est in generante, sicut sol generat plantam vel hominem : univoca autem, quando ratio geniti est in geherante vel creante. Sed non est aliquid creatum a Deo, cujus ratio propria non sit in ipso, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod omnium accidentium ratio sit in Deo : et ubi est ratio accidentis, ibi est accidens : ergo accidens est in Deo, ut videtur.
Solvtio. Dicendum, quod omnis species motus reducitur ad immobile movens secundum illam speciem motus, xicut motus inferioris ad motum ceeli, et motus ceeli ad motorem cei: et si ille motus est, reducitur ulterius ad motorem primum simpliciter, ut motus calidi reducitur ad motum ignis, et motus ivnis ad motum stelle Martis, vel alterius quae in se non disponitur illa qualilate, et sic de aliis. Sic est de varialione accidentium et temporalium, quod reducuntur secundum se ad priinum causans ea, quod nullo illorum disponitur.
On this page