Articulus 31
Articulus 31
Utrum novem praedicamenta accidentium tam secundum genera quam secundum species possunt Deo attribui : et utrum Deus potest intelligi sine qualitate bonus ?
ARTICULUS XXXI. Utrum novem praedicamenta accidentium tam secundum genera quam secundum species possunt Deo attribui : et utrum Deus potest intelligi sine qualitate bonus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Intelligamus Deum, quantum posstmus, sine qualitate bonum, etc."
1. Contra hoc enim esse videtur, quod a quocumque removetur genus, removetur et species: ergo si ipse est sine qualitate, ipse est etiam sine bonitate, ut videtur.
2. Item, Cum dicitur, sie quantitate magnum, non videtur ab ipso removeri quantitas ratione generis tantum, sed etiam ratione speciei : quia in nulla specie discreti est vel continui.
3. Item, Sine indigentia sui creatorem : Creator dicit relationem : ergo debet di- cere sine relatione creatorem, sicut dixit in aliis.
4. Si forte dicatur, quod hoc dici non debuit : quia relatio non mutat modum predicandi in divinis Hoc est contra Boetium, qui dicit in libro de Trinitate, sic: Accum hee, id est, alia predicamenta praeter relationem, quis indivinam predicationein verterit, cuncta mutantur que praedicari possunt : ad aliquid vero omnino non praedicatur : ergo videtur ex hoe quod a divinis maxime removetur relatio.
5. Item, Videtur male dicere, Sine situ presidentem : quia dicit Boetius de situ et positione sic situm positionemque requiri in Deo non posse : ergo videtur, quod situs et gratia generis, et gratia speciel removeatur.
6. Item, Situs cum sit partium ordina~ tio in toto vel in loco, vel universo, patet quod non convenit alicui spirituali creature : ergo multo minus Deo.
7. Item, Objicitur de hoc quod dicit, Sine loco ubigue totum : ubi enim et quando nihil praedicant in eo de quo dicuntur, ut dicit Boetius : ergo cum ista nihil praedicent in eo de quo dicuntur, non oportet ea removere a divina praedicatione : quia non faciunt compositionem.
8. Item, De quando videtur frivolum quod nihil praedicet : quia si ego dicam, Deus est semper, praedicatur quando eternitatis : sed Deus est aeternitas sua : ergo videtur quod aliquid praedicet in ipso quod est ipse.
9. Item, Objicitur de hoc quod dicit, Sine commutatione sui mutabiha facientem : quia dicit Augustinus in libro LXXXIIl Questionum, quod facere Deo etiam magis proprie quam aliis convenit : ergo ratione generis non debet removeri a Deo.
10. Item, Objictiturde hoc, Nihilque patientem : quia videtur Deus pati, sicut dicit symbolum, "Crucifixus, mortuus, et sepultus."
Solutio. Ad hoc debet dici, quod ommia generalissima ex generibus accidentis duo habent in se, scilicet quod accidentia sunt, et differentiam qua ab invicem distinguuntur : quod enim quantitas est quantitas, non habet ab co quod est accidens, sed ab eo quod est dimensio vel mensura substantiae intus vel extra. Similiter quod qualitas est qualitas, non habet ab eo quod est accidens, sed ab eo quod est dispositio substantia naturalis vel adveniens intus vel extra : et sic est de aliis. Ab eo autem quod sunt accidentia omnia dicunt ordinem ad substantiam. Unde Philosophus in principio libri XI Philosophie prime: Dictum est de ente cui attribuuntur alia entis praedicamenta, ubi dictum est de substantia : dicuntur enmm multa entia secundum quod respiciunt diftinitionem substantia, ut quantitas, qualitas, et alia quae dicuntur hoc modo. Similiter per differentiam qua participant naturam accidentis, etiam respiciunt predicamentum substantiae : sicut patet per eamdem auctoritatem, ut quantitas in ratione mensure, qualitas in ratione dispositionis, etc. : ergo cum hoc modo sit ens imperfectum, et ens in alio, omnia quae aliquid praedicant in eo de quo predicantur, ratione generis removentur a divinis. Et ad hoc iterum intelligendum notandum, quod Boetius dicit, quod predicamentorum quaedam praedicant aliquid inesse ei, de quo praedicantur : quedam autem extrinsecus assistunt : quedam autem praedicant rem se habere ad id quod extrinsecus adjacet, ut locus, et tempus. Unde qualitas, et quantitas, et agere, et pati, et situs, et habitus, aliquid praedicant inesse. Sed relatio extrinsecus assistit, ut dextrum, et sinistrum : potest enim idem esse dextrum et sinistrum sine sui mutatione. Quando autem et ubi praedicant id quod ex adjacentia exterius mensurantis relinquitur. Illa ergo quae praedicant aliquid inesse propter genus quod ponit ordinem ad substantiam, removentur in genere : sed quod gratia differentia convenit in specie, eo quod per differentiam dicit ordinem ad actum vel ad finem, et non subjectum, ideo in specie praedicatur : precipue siilla species constituitur differentia dignitatis, ut bonus, sapiens, etc. Tila vero quae extrinsecus assistentia ad alterum sunt, gratia ejus quod est accidentis natura in eis, non praedicantur, sed mutantur in substantiam : sed ratione ejus quod addunt in generalissimo, non dicunt ordinem ad substantiam, et ideo manent.
Et per hoc jam patet solutio ad primum, et ad id quod objicitur, quare non dicitur sine relatione relatus. lla autem que pradicant id quod relinquilur ex adjacentia extra mensurantis, removentur : jn loco quidem secundum quod innuit circumscriptionem, et hoc est in particulari : sicut si diceretur esse alicubi, non alicubi, et hujusmodi : et si diceretur, fuit, et non erit. Unde in talibus non oportet excludere nisi quod est partis et imperfectionis : et ideo excludit tempus : quia hoc est imperfectum, ut habitum est prius. Et per hoc patet solutio de ubi, et quando. Quedam autem et imperfecta sunt in genere accidentis, et etiam per id quod addunt, ut situs qui corporalium est, et pati quod est imperfecti, et habitus qui est corporalium : et ideo illa simpliciter removentur, nisi per translationem Deo conveniant. Et per hoc iterum patet solutio ad ea quae de illis sunt objecta.
Ap secunpum dicendum, quod quantitas proprie non est nisi corporalium : sed tamen accipitur hic pro quantitate virtutis.
Ad aliud dicendum, quod mutatio causat relationem, ut dicit Philosophus : mutatio autem est indigentis, et ideo id quod sonat imperfectionem, prcipue removet.
Ad aliud dicendum, quod intellectus Boelii est, quod formaliter respiciat negatio distributionem signi, ut sit sensus : Omnino non praedicatur, id est, non omnino praedicatur : quia mutatur gratia nature accidentis quae est in ipso : licet retineat pradicatione differentia quam superaddit : quia illa facit ipsum ad alterum esse : et hoc intendit Boetius cum dicit, quod non omnino praedicatur in divinis.
Ad aliud dicendum, quod situs dicit partium ordinationem, et non est in spiritualibus nisi ratione ordinis qui ibi salvatur : quia quod est ibi de corporali natura, vel locali, hoc Deo non convenit : et ideo situs salvatur ibi secundum partem sue rationis quae est ordo.
Ad aliud dicendum, quod in veritate cum dicitur, Deus est semper, significatur aeternitas, et adjacentia ipsius secundum rationem, quae non est aliud quam Deus : quia aliter plura fuissent ab eterno : sed Augustinus removet tempus quod est exemplatum aeternitatis, et est imperfectum quod per semper potest intelligi.
Ad aliud dicendum, quod agere dupliciter accipitur, scilicet physice, et sic nihil agit nisi passum et mutatum : et hoc est agens in usu nostro acceptum : et hoc attendit hic Augustinus. Dicitur etiam agens quod sine mutatione sui educit speciem acti, et hoc non convenit nisi Deo - et hoc est agens perfectum, et hoc est agens de quo intendit Augustinus, quando dicit, quod agere soli Deo convenit : quia scilicet omne agens perfectum est respectu acti: perfectum autem pracipue est id quod numquam agi~ tur, sed universaliter agit omnia.
On this page