Text List

Articulus 32

Articulus 32

Utrum praedicamentum substantiae potest Deo attribui, ita quod Deus sit in predicamento substantia ?

ARTICULUS XXXII. Utrum praedicamentum substantiae potest Deo attribui, ita quod Deus sit in predicamento substantia ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit ; "Unde nec proprie substantia dicitur, etc."

1. Rationes Magistri quibus utitur, dicens Deum non esse in praedicamento substantiz# possunt esse iste : Quidquid est in genere substantia, aut est per modum principiii, aut per modum generis, aut per modum contenti in genere. Si per modum principii, cum principia substantiae smt duo tantum, scilicet materia, et forma, si Deus esset hoc modo in genere, esset ipse materta, vel forma. Si autem per modum generis, tunc Deus erit generalissimum predicabile univoce de omnibus contentis in genere substantia. Si autem per modum contenti, tunc esset vel subalternum, vel specialissimum, vel individuum : et nullum horum est Deus : ergo non est in genere.

2. Item, Genus substantiae in se habet ens, et aliud quo substantia est substantia : ergo in se habet duo : ergo est composita : Deus autem non est compositus: ergo substantia non dicitur de eo univoce cum aliis : ergo ipse non est in eodem genere cum aliis.

SED CONTRA: 1. Deus est substantia : aut esl vera, aut falsa. Si vera, aut substantia praedicatur ibi ut praedicatum substantiale non conversum, aut non. Si non : ergo predicatur ut accidens, quod falsum est. Si sic : ergo cum omne praedicatum substantiale non conversum praedicatur de aliquo ut genus, videtur quod Deus sit substantia ut in genere. Si dicatur, quod haecest falsa, Deus est substantia. Sep contra: Quidquid est, est substantia, vel accidens : ergo Deus est accidens, quod falsum est : ergo est substantia.

2. Item, Deus est per se existens, ita ut nihil adeo existit per se, sicut Deus : sed substantia est res per se existens ergo Deus est substantia, et substantia est Deus.

Solutio. Dicendum, quod in veritate Deus vel divina essentia non est in genere aliquo sicut probant prime rationes pro Magistro inducte : et cum dicitur substantia, non dicitur substantia ab actu substandi secunde substantia, vel accidentibus : sed dicitur substantia ens non per alterum, quod dividitur contra ens ab alio, et ens in alio: et illam substantiam vocant Boetius et Dionysius esse super omnem substantiam : quia hec omnes causat substantias, et illam imitantur.

Ap 1 ‘quod objicitur, utrum sit praedicatum essentiale? etc. Dicendum, quod cum dicitur, Deus est substantia, idem significaturjin subjecto et praedicato, licet alio modo, eo quod in Deo non est quod est et quo est : et ideo non est pradicatum essentiale nisi conversum : quia substantia non praedicatur nisi ut idem sub alio modo significandi : ille enim argumentationes sunt in creatis, non in divinis.

Si autem objicitur, Per conversam substantia est Deus : ergo omnis substantia. Dicendum, quod non sequitur, licet enim sit essentiale, tamen ut idem subjecto praedicatur : et illa converli non debet, nec distribui, eo quod signum non respicit ea quae sunt diverse nature. Unde cum dicitur, omnis substantia, substantia non distribuitur pro substantia Dei, sed tantum pro creatura, et pro illis est illa locutio falsa.

Ad aliud dicendum, quod hoc modo quo praedictum est, loquendo de per se existenti, Deus est optime per se existens : aliter autem non.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 32