Text List

Articulus 33

Articulus 33

An Hilarius omnem modum compositionis bene tangat per quatuor quae ponuntur in Littera ?

ARTICULUS XXXIII. An Hilarius omnem modum compositionis bene tangat per quatuor quae ponuntur in Littera ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Non ex compositis Deus est, etc."

Utrum scilicet Hilarius omnem modum compositionis tangat per ista quatuor ? Prima enim compositio quae est in re, est ex partibus essentialibus, quae sunt quod est et quo est, quae sunt in rea quibus sumuntur universale et particulare: et illam tangit primo, cum dicit, Non ex compositis, etc. Secunda composilio est primorum, quae sunt ex materia et forma . in qua compositione materia subjacet privationi, quae infirma et imperfecta est. Tertia est compositio ex influentia corporis ceeleslis super inferiora, eo quod omnis mixtio et generatio inferiorum ad motum ceeli reducitur sicut causam : corpus autem superius movet per influentiam lucis super obscurum precipue duorum clementorum, quae sunt terra et aqua. Illa enim plus abundant in corporibus mixtorum : siccum enim terrestre terminativum est hujusmodi aques, et humidum aqueum est continuativam sicc.. et sic fit mixtio movente lumine corporum superiorum per prasentiam, vel per adspectum, vel per applhcationem aliquam ad_ stellam respicientem, vel conjunctionem, vel oppositionem, vel alias proprietates, quae in scientia stellarum sunt determinate. Ad hance com- mixtionem sequitur compositio complexionatorum et organicorum ad spiritualem naturam qui est anima.

Prima est corporis ceelestis et angeli et anime rationalis. Secunda est materi prime ad formam elementi. Tertia est elementorum ad formam mineralium. Quarta est complexionatorum ad formam qu est anima.

Prime opponitur vita in toto: quia in composito vita est active essentiae, et id quod est habet vitam participative. Secunde autem opponitur virtus propter defectum privationis quae infirma est, Tertia opponitur lux in toto propter opacum et obscurum inferiorum elementorum. Quarta opponitur esse spiritum in toto propter disparitatem grossi et terreni corporis ad spiritualem naturam anime qua componitur ei.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 33