Articulus 34
Articulus 34
Utrum relatio possit esse in Deo salva eius simplicitate ?
1. Cum enim relatio sit ens, et non vertatur in substantiam, videtur in divinis esse substantia et accidens . ergo ad minus compositio concretionis.
2, Si forte dicatur, quod relatio non dicit aliquid ut inherens, sed ut assistens, ut videtur velle Boetius, et Porretaniani dixerunt. Ad hoc videtur sequi heresis Sabellii: si enim relatio nihil dicil in re, videtur quod ipsa non constituat rem in qua est. In divinis autem nihil habemus quod constituere possit personas, nisi relationes. Ergo videtur, quod si ille in re nihil sint, quod non fiat distinctio personarum, sed sola sit nominum trinitas, ut dicit Sabellius.
3. Praeterea, Relatio videtur in divinis mutare modum praedicandi, sicut et alia: quia Pater in se aliquid est, etiamsi non habeat Filium : est enim verissime substantia subsistens : ergo videtur relativuin dicere substantiam : ergo mutat modum praedicandi.
4. Item, Verissime Pater est suppositum et hypostasis nature divine : omne autem suppositum substantia, substantia est, ut patet inducendo singula supposita hominis, Angeli, canis, asini, et sic de aliis : cum ergo divina natura substantia sit, suppositum suum erit substantia ; ergo relativum mutat modum praedicandi in divinis.
Solutio. Breviter dicendum, eo quod infra discutietur, quod relatio tra habet in se, scilicet naturain accidentis, et quod proprietas quaedam est, et ex hoc habet inesse soli, et habet in se quod adaltcrum opponitur relative, et ex hoc habet determinari extra, ut cum dicitur, Pater filti, et filius patris. Et quantum ad primum mutat modum praedicandi, quia quoad illud modus praedicandi suus est modus accidentis facienlis compositionem concretionis cum subjecto in quo est, et predicatur denominalive de ipso: et talis predicatio in Deo non potest esse: et ideo in divinis amittit naturam accidentis, et remanet natura proprietatis in quantum est proprietas, scilicet quod est soli convenire: et ulterius remanet ei intellectus relationis ad alterum, ut dictum est: et ideo quidam dixerunt, quod in divinis relatio nihil est in,persona, sed est persona ipsa, et id quo persona ad alterum est, volentes per hoc dicere, quod naturam accidentis ainittit, et sic non inest, et retinet naturam proprietatis et relationis
Quod autem Boetius dicit, quod est assistens relatio, intelligit quoad secundum, scilicet quoad naturam relationis, ut relatio, et non quoad naturam proprietatis quae est in relatione. Ex hoc patet, quod non tollit simplicitatem : quia non tolleret nisi per naturam accidentis ut est accidens, quod inducendo diversum ens, id est, ens diverse nature a substantia, faceret multiplex ens, et compositionem concretionis inter illa: persona enim non habet accidens aliquod, sed verissime est substantia et suppositum. Et hac sententia infra magis discutietur '.
On this page