Text List

Articulus 35

Articulus 35

Quare cum multa sint attributa divine essentiae, solum Magister determinat de tribus, simplicitate, indentitate, et unitate ?

ARTICULUS XXXV. Quare cum multa sint attributa divine essentiae, solum Magister determinat de tribus, simplicitate, indentitate, et unitate ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Ecce quanta est identitas, quanta unitas, etc."

Est enim dubium, cum multa sint attributa divine nature, quare Magister non agit hic nisi de his tribus ?

Et ad hoc dicendum, quod Magister sicut patuit, agit hic de simplicitate, et aliis prout se habent ad generationem Fihi, de qua hic principaliter intenditur: et quia generationem in inferioribus sequitur, ut natus, vel genitus prius sit in potentia, et non accipit unitatem essentiae Patris secundum actum, propter imperfectionem nature inferioris: et sequitur secundo, quod ipsa essentia mutatur de potentia in actum: et tertio, quod ipsa dividitur secundum aliud esse in patre, et secundum aliud esse in genito. Ideo de his tribus per oppositum agit Magister in generatione divina in qua genitus veram essentiam accipit sine commutabilitate, et in simplicitate, quia una est in Patre et Filio, etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 35