Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS. "Nunc ad distinctionem personarum accedamus, etc."

Hic incipit quarta et ultima pars tractatus de generatione Filii : in qua agitur de ipsa respectu mensurantis extra secundum rationem. Sicut enim dicit Philosophus, quod est externum aeterno, hoc est eviternum eviterno, -et tempus temporal, propter unam rationem mensure in communi. Unde probatur in ista distinctione Filius esse costernus Patri. Dividitur autem in tres partes. In prima probatur Filius esse coeternus Patri contra Arianos hereticos. In secunda quaeritur, quibus verbis congruentibus exprimitur aeternitas generationis Filii, ibi, K, "Hic queri potest, Cum generatio Filii, etc." In tertia, solvitur objectio Arii ex verbis Hilarii, ibi, P, "Sed inquiet hereticus, etc."

Prima harum subdividitur in duas. In prima probatur generatio esse cowterna Patri generanti. In secunda, ostenditur esse ineffabilis, ibi, H, "Sed quaeris a me, inguit, etc."

Prima harum adhue ulterius scinditur yn quatuor. Primo enim manifestat Patris et Filii cowternitatem. Secundo, ponit contra eam hereticorum objectionem, ibi, CG, "Sed contra hoc inquit hereticus." In tertia, heretici objectioni ponit Augustini responsionem, ibi, D, "Qui hoe dicit non intelligit, etc." Et adjungit Augustini contra hereticum objectionem, ibi, E, "Jéem, Si Dei Filius, etc." In quarta, contra eumdem hereticum ponit Ambrosii responsionem, ibi, F, "Lidem quoque Ariane questioni." Et adjungit Ambrosii contra hereticum invectionem rationalem, ibi, G, "/tem die, ingquam, mihi, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus