Articulus 1
Articulus 1
An aeternitas sit essentia divina ?
Hie ante Litteram oportet querere, si zternitas est essentia divina : et si est, qualiter intelligitur adjacere processioni personarum : et tertio, secundum quem modum distinguitur ab evo, et tempore : ut sciatur generatio Fili: non esse eviterna vel temporalis, sicut dixerunt heretici.,
Ab PRimuM proceditur sic : 1. Anselmus dicit in Monologio, quod aeternitas est earum rerum quae non sunt aliud quam ipsa : ergo aeternitas est idem quod essentia divina.
2. Item, Aeternitas est sine principio et sine fine : nihil autem tale est nisi Deus : ergo aeternitas est Deus ipse.
3. Item, Omne quod est, aut est creatura, aut creator. Si creatura : sed omnis creatura mutabilis est, ut dicit Augustinus, et in praecedent distinctione habitum est : ergo ipsa aeternilas est mutabilis, quod est contra diffinitionem Dionysii supra positam, quod aeternitas est antiquum et invariabile, etc.: ergo, etc.
SED CONTRA: 1. Si aeternitas nihil aliud est quam Deus : ergo esse in aeternitate est esse in Deo: sed omnia quodammodo, scilicet sicut in mensura excellenti, sunt in aternitate : ergo omnia sunt in Deo sicut in mensura, quod falsum est.
2, Item, A®ternitas est duratio extrinsecus adjacens : nihil autem extrinsecus adjacens, est id cui adjacet : ergo zternitas non est Deus, cum adjacet durationi Dei.
3. Item, Mensura et mensuratum non sunt idem : sed aeternitas est mensura, esse autem Dei est mensuratum : ergo, etc.
Solutio. Dicendum, quod aternitas secundum rem idem est quod essentia divina durans, et duratio ipsa, quia quidquid est in Deo Deus est : sed alium habet modum significandi. Sicut scientia Dei et quodlibet aliud attributum divinum licet sit essentia Dei, tamen non sequitur, quod quidquid est in scientia, sit in essentia Dei vel voluntate. Similiter licet essentia Dei durans sit idem quod eternitas, non tamen sequitur, quod quidquid est in aeternitate, sit in essentia Dei durante. Et mutatur in talibus modus praedicandi, qui inducit fallaciam figure dictionis, vel quod verius est, accidentis. Quia licet idem sint re, non tamen sequitur, quod quidquid convenit uni, conveniat et alii. Non enim est inconveniens, quod essentia divina non in ratione essentiae, sed in ratione durationis sit mensura durantium.
On this page