Text List

Articulus 2

Articulus 2

Qualiter aeternitas intelligatur adjacere processioni personarum ?

ARTICULUS II. Qualiter aeternitas intelligatur adjacere processioni personarum ?

Deinde quaeritur, Qualiter adjacere intelligatur processioni personarum ?

1. Quod enim immensum est, nec certificat quantitatem alicujus, nec certificatur ab aliqua quantitate : immensa autem est aeternitas, immensa est etiam processio personarum, et immensa es- sentia divina : ergo videtur, quod nullum illorum adjacet alteri ut mensura.

2, Item, Indivisibile nihil mensurat, nec mensuratur. Prosario. Omnis mensura est ad certitudinem quantitatis habendam : indivisibile autem non habet quantitatem : ergo non mensuratur. Similiter non aliquoties sumptum remetitur quantitatem : ergo nec mensura potest esse : ergo videtur, quod non adjaceat ut mensura.

Solutio. Dicendum, quod aeternitas est quodammodo infinita, et quodammodo non infinita, et similiter Deus vel durans esse divinum. Si enim accipiatur esse divinum infinitum privative, scilicet quod aptum natum est habere finem et non habens : sic nec Deus nec aternitas sunt infinita. Si aulem accipiatur negative, id est, non finilum : iterum potest accipi dupliciter, scilicet quod non finitur, eo quod sit in partibus sine fine protensum : et hoc modo non dicitur infinitus Deus vel aeternitas ejus. Sed dicitur infinitus Deus et aeternitas ejus, eo quod utrumque totum simul existens, non defuit, nec deest, nec deerit, et hoc est infinitum quod conficitur statu perfectissimi quod nihil a se abjicit, nec aliquid accipit : et hoc infinitam non contrariatur rationi mensure et mensurati, sed infini tum primo et secundo modo acceptum.

Ad aliud dicendum, quod indivisibile in ratione indivisibilis non mensurat quia ipsum est certum, non secundum quantitatem, sed in se : aeternitas autem est indivisibile habens protensionem, non quidem in partibus secundum successionem vel potentiam, sed potius ut non deficientis alicui quod stat vel currit sub ipso : et sic licet sit indivisibilis, non tamen accipitur ut indivisibilis, imo in ratione durationis hoc modo protense, et sic mensurat. Et esse divinum hoc modo acceptum ut durans, mensuratur duratione sua, quae est idem quod ipsum esse vel essentia divina.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2