Articulus 3
Articulus 3
Quomodo distinguatur aeternitas ab evo, et tempore, et utrum aliqua non viva mensurantur evo, eb utrum evum sit in uno sicut vternitas et tempus ?
ARTICULUS III. Quomodo distinguatur aeternitas ab evo, et tempore, et utrum aliqua non viva mensurantur evo, eb utrum evum sit in uno sicut vternitas et tempus ?
Tertio, quaeritur de distinctione seternitatis ab evo, et tempore. A’vum enim est mensura eorum quae in toto sunt simul : ergo videtur, quod sit idem cum eternitate.
Probatio quod aevum est totum simul. 1. Sicut videmus quod prius et posterius in tempore causantur a priori et posteriori in motu, et totum esse simul in eternitate causatur a simplicitate xterni, ita necesse est proprietales evi extrahere a proprietate eviternorum : eviternorum autem esse non habet posse ante esse, nec potentiam sine actu aliguo modo : ergo cum non esse simul causetur a potentia abjiciente, et accipiente actum, ipsa erunt tota simul, quorum posse semper est in actu vel in esse.
2. Item, Omnis successio temporis causatura motu: ergo in quorum esse nullus est motus, ipsa nullam habent successionem : sed esse eviternorum nullum habet motum : ergo nullam in sua mensura causant successionem : ergo evum quod est mensura eorum, est totum simul, ut videtur.
SED CONTRA : 1. Quaecumque in toto simul sunt, vere immutabilia sunt: sed vera immutabilitas est vera wternitas, ut dicit Auguslinus : ergo quecumque sunt in toto simul, sunt aeterna: ergo eviterna sunt eterna, quod falsum est: ergo eviterna non sunt in toto simul.
2. Item, Esse durans Angeli non est sua duratio : cum igitur duratio non sit nisi protensio esse indeficiens, videtur quod non habeat illam partem durationis sue Angelus, quam habebit post mille annos : ergo tota duratio sua non est simul : ergo eviternas non est tota simul, cum ipsa sit duratio illa vel adjacens illi.
1. Sic enim dicit Boetius in libro de Trinitate, qaod immortalibus corporibus esse simul dederunt Philosophi. Ergo videtur, quod non tantum sit mensura Angelorum.
2. Praeterea, Philosophus dicit, quod necessaria et impossibilia non sunt in tempore : sed multa sunt necessaria que non sunt Deus ipse, sicut immutabilia : ergo videtur, quod cum non aeterna sint, nec temporalia, quod sint evo mensurata.
Videtur, quod sic : quia dicit Philosophus, quod unumquodque mensuratur minimo sui generis : sed eviterna in quantum hujusmodi sunt in genere uno: ergo mensurantur aliquo minimo illius generis : ergo ipsum erit in illo sicut in subjecto et causa.
SED CONTRA : 4. Aeternitas est in uno : quia, sicut dicit Anselmus, non potest esse nisi unum sine principio et sine fine : tempus autem est in uno, quia omnia mota reducuntur ad unum, sicut ad causam : sic autem non est in wviternis : illa enim, nec unum sunt tantum, nec reducuntur ad se invicem sicut ad causam : ergo videtur, quod non sint in uno.
2. Item, Spiritualium et corporalium non est unum genus: cum ergo evum sit spiritualium, non videtur quod possit esse corporalium et colestium : et sic videtur, quod erunt duo eva, quorum uno mensurantur spirituales substantia, alio autem corporales. _
3. Praeterea, Non est eadem ratio quantitatis in utrisque : ergo nec eadem mensura : ergo est alterius rationis eavum Angeli, et corporum qua Boetius dicit immortalia : ergo non omnia eviterna possunt reduci ad unum evuin, ut vide~ tur.
4, Praeterea, Substantiale esse generabilium et corruptibilium idem videtur esse in tota duratione temporis : sed tempus non est mensura ejus quod idem est in tota duratione, sed potius mensura ejus a quo aliquid abjicitur et accipitur : ergo videtur, quod necesse sit tertium yun invenire, quod mensuret substantiale esse eorum qu generantur et corrumpuntur.
Sotutto. Dicendum sine prajudicio, quod zvum est totum simul, sicut et eviterna. In eviternis enim non est ra~- tio indeficientiae, quod potentia continue aécipiat actum : sed potius ipsa necessitas continuationis et indeficientis est, scilicet quod ita completa sunt, quod ni~ hil de potentia ad esse est quod non sit completum : et ideo potentia eorum stat in esse immobiliter durante. Sed tamen esse simul aeternitatis et evi est equivocum duplici de causa : quarum una est, quia in aeterno potentia stans immobilis est idem quod actus: vel quod magis proprium est, quia nulla in eo est potentia perfecta vel perfectibilis, sed simplex esse durans : sed in eviternis est potentia perfecta, licet non perfectibilis, et non simplex esse durans. Secunda est, quia xternum a se habet quod est esse stans, et non movens se in esse durante : sed eviternum habet hoc a manu omnia continentis Dei : sed in hoc abundat super alia, quia in se non habet causam pugne quare esse suum in se distare incipiat, sicut habet mobile in quantum mobile. Et ex hoc patet, quod non sequitur si evum est simul, quod ipsum sit aeternitas : quia esse non est ejusdem rationis in utroque, nec ipsum eviternum est de natura sua incommutabile in esse sicut zternum : et ideo non habet veram eternitatem sicut aeternum.
Ad aliud dicendum, quod esse durans ivviterni non est sua duratio, nec tamen duratio sua habet partes : quia duratio non potest habere partes nisi successivas, et tunc aliquid ex parte durantis erit causa durationis, quod non est eviternis : quia necessitas essendi in ipsis immobilis est, nullo faciente distare a seipsa essentialia principia : sed duratio ipsorum per modum indeficientia stantium et immobilium cadit in ratione protensi et mensurati: quae tamen necessitas essendi aliunile est in eis quam a seipsis, ut dictum ust : unde causam durationis indeficientia post mille annos jam habent.
Ad id quod quaeritur, Utrum non viva sint in evo, sicut in mensura? oportet dicere, quod sic: esse enim ccelestium corporum non est mutabile, et non mensuratur nunc temporis secundum quod homo consideratur ut immobile ad formam substantialem vel accidentalem : sed nunc adjacet ei secundum ipsum quod fertur unum in toto motu, quod secundum aliquid est in termino a quo motus, et secundum aliquid in termino ad quem est motus : et ideo Boetius illa corpora yocat immortalia corpora : quia nihil in corum substantia advenit vel recedit.
Ap i quod ulterius quaeritur, Utrum wvum sit in uno? sunt qui rationibus inductis dicunt quod non: sed non video quid prohibeat quin ipsum sit in simplicissimo eviterno, et alia mensurentur per comparationem ad illud.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod non est tota causa reductionis ad unum, quod idem sit causa aliorum, sed quia ille motus est simplicissimus motuum aliorum : et ideo per quantitatem circuli, vel partem motus sui certificat alios motus : et quoad hoc evum reducitur ad unum quod est simplicioris essentiae : quia in illo potentia est in actu, ut ita dicam, stantior, vel slantibilior est aliis.
Ad aliud dicendum, quod corporalia ut corporalia non sunt in eodem genere cum spritualibus, nec mensurantur eadem mensura : corporalia enim ut dimensa sunt, ordinantur ad motum localem qui habet prius et posterius : sed esse corporalium prout sunt essentia necessaria, in quibus nihil abscedit vel recedit, ad idem genus potentie reducuntur cum spiritualibus, quae potentia non est potentia materia ordinata ad motum, sed potentia stans in actu completi immobiliter.
Ad aliud dicendum, ut jam dictum Adobyec est, quod corporalia, ut jam dictum est, per quantitatem dimensivam non reducuntur ad evum, sed potius per potentiam que est continuationis esse necessitas.
Ad aliud dicendum, quod esse temporalium, vel essentia, vel quocumque alio nomine nominetur, non mensuratur evo, sed nunc temporis ut est temporis : et hoc duabus de causis: quarum una es!, quoniam ipsum est unum in quo est variatio propter continuam deperditionem, sicut nunc temporis non est unum in substantia conjunctum priori et posteriori et secundum esse. Alia causa est : quia licet ipsum in se sit simplex et manens, tamen secundum esse quod habet in subjecto quod est materia permixta contrariis, ordinem habet ad motum et mutationem, et non stat posse suum completum cui nihil adveniat, sicut stat posse eviternorum.
Sunt autem quidam dicentes aliter in ista questione, scilicet quod aeternitas nec prius habet, nec posterius habet : tempus autem prius habet, non posterius : evum autem habet ante, et non habet post. Et hoc non bene est intelligibile, si debemus causare evum a potentia eviterni, sicut docet Philosophus causare tempus a mobili quod est in motu, et aeternitatem ab eterno, Cum enim evum sit proprietas eviterni, sicut tempus motus, et eternitas aeterni, oportet quod causetur a principiis eviterni. Et tunc non potest intelligi quod dicunt, quia qualiter potentia ad esse durans habeat aliquid ante et nihil post in eviterno, non potest bene etiam fingt.
On this page