Articulus 4
Articulus 4
An Filius sit alius a Patre?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera: "In qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus ; quamvis personaliter sit alius, etc."
Si enim Filius est alius a Patre, hoc contingit ratione principli : quia Pater scilicet est principium Filii : cum ergo concedalur quod Pater est principium divinitatis totius, et sit principium divinitatis in seipso, videtur quod Pater sit alius a divinitate tota, et alius a seipso.
2. Item, Augustinus dicit, quod Pater non est ab alio quam a seipso : ergo Pater est a se: et tamen non distinguitura se : ergo per hoc quod Filius est a Patre, non videtur per hoc distingui a Patre.
3. Praeterea, Sily alius notat distinclionem : ergo in hoc ponit distinctionem in quo notat diversitatem : sed est relativum diversitatis substantia : ergo videtur, quod notet distinctionem substantia in Patre et Filho: cum igitur non sit in eis diversa substantia, non videtur Pater alius esse a Filio.
4. Praeterea, Nos non dicimus, Socrates albus est alius a Socrate nigro: imo est idem, sed alter : ergo videtur, quod ly adius querat diversitatem substantiae : si igitur Pater est altus a Filiv, videtur esse diversitas substantia inter eos.
5. Praeterea, Cum in inferioribus de omnibus de quibus possumus dicere, Isti sunt alii ab invicem, possumus inferre : ergo ille est unum, et ille est aliud : ergo videtur, quod etiam in divinis possumus dicere, Filius est alius a Patre : ergo Pater est unum, et Filius est aliud: et hoe negat Magister in Liélera.
6. Si dicatur, quod hoc contingit propter diversum genus, scilicet masculinum, te neutrum. Contra ; Genus non opponit nisi modum : ergo non mutat verum significatum : siigitur alietas notet in se diversitatem substantia, ita notabit in masculino, sicut in neutro, ul videtur.
Prarerca, Bene concedimus de aliquo, quod sui causa est, sicut de libero : qui enim liber est, sui causa est, ut dicit Philosophus : possumusne eodem modo concedere de Patre, quod sui causa est? Videtur quod sic : quia dicit Augustlinus quod est a seipso : ergo sui causa est.
Przterca, Si est a seipso, potestne concedi, quod Pater sit principium sui ipsius ? Videtur, quod sic : quia preposisitio notat habitudinem alicujus principii : ergo principium loco sui potest poni.
Sed coatra ; Supra habitum est, quod nulla res seipsam generat ut sit. Prasterea, nulla persona in divinis a seipsa distinguitur : ergo nec aliqua est a se, nec generatur a se, ut videtur.
Soturio. Dicendum sine priejudicio, quod haecest impropria, Pater est a se, et per prepositionem non pouitur aliqua habitudo cause ad seipsum : et ideo non habet aliquam affirmationem per quam habiludo prepositionis exponatur, sed negative tantum exponitur, Pater est a se, id est non est ab alio.
Dicendum ergo ad primum, quod cum dicitur, Pater est principium totius divinitatis, ly ¢odius non habet distributionem gratia aliquarum partium : quia persone non sunt partes divinitatis, sed totum ibi et perfectum sunt idem : et ideo exponit Magister infra, quia principium divinitatis in Filio per generationem, et divinitatis in Spirilu sancto per processionem : unde cum dicitur, quod est principium divinitatis, non est divinitas cadens sub habitudine vel actu principil, sicut super id quod est terminus actus, sed sicut super id quod est in ipso, qui est terminus actus : quia est principium Filii in quo est tota divinitas, et Spiritus sancti in quo est tota divinitas : habitudo autem principii ad seipsum non expo- nitur nisi negative, scilicet quod non sit ab alio : et non sequitur, quod distinguatur a se, vel a divinitate.
Vel, subtilius potest dici, quod sicut in inferioribus pater generans est principium nati, et ad hoc sequitur, quod ipse est principium communicationis sue nature, eo quod natus accipit naturam patris ab ipso patre : ita secundum modum intelligendiest in divinis, unde cum dicitur, Pater est principium divinitatis, potest esse sensus, uta quo communicatur divinitas, et sic vera est, quia Pater per generationem suam divinitatem communicando dat Filio, et per processionem suam dat eam Spiritui sancto : licet enim non distincta sit divinitas, tamen ad actum distinctionis secundum intellectum sequitur actualis communicatio divinitatis : et hoc modo non sequitur quod ipse Pater distinguatur a divinitate, sed potius, quod in divinitate uniatur et communicet qui ab ipso est, et ab ipso distinguitur.
Ad aliud dicendum, quod alius est relativum diversitatis : tamen quia adjectivum est, substantiam recipit a suo subjecto, et circa illam ponit formam suam, et cum illa sit substantia quae est hyposlasis, et non natura, non notat nisi distinctionem persone et non natufe.
Praeterea, Licet sit nomen essentiale per se sumptum, per adjunctum tamen personale trahitur ad standum pro persona, et iterum secundum hane rationem non notat alietatem nisi persone.
Ad aliud dicendum, quod secus est de Socrate albo, et Socrate nigro, quia non supponuntur ibi diversi subsistentes : sed Pater et Filius non differunt per aliquod accidens, sed potius suis subsistentibus personis distinguuntur.
Ad aliud dicendum, quod secus est in inferioribus in quibus natura communis multiplicatur, et dividitur secundum esse. Tn divinis autem non fit hoc : sed potius una numero manet in tribus: neutrum autem genus, eo quod informe est, refer- tur ad substantiam quae accipitur ut indistincta : masculinum autem et fcemininum, quia dicunt essentiam formatam, referuntur ad personam : et ideo quod sequitur in humanis, non sequitur in divinis : sed mutaretur quis in quid, et accideret fallacia figure dictionis.
Ap 1p autem quod objicitur de modo, dicendum quod in translativa significatione modus multum facit : licet in propria significatione, retentis terminis, non variet significationem : et hoc ideo fit, quia translatio fit gratia modi principaliter : et ideo cum ista sint in divinis predicationibus ex translatione, gratia formati generis ponitur distinctio, et gratia informis ponitur divina natura, eo quod illa nullo modo distinguitur.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, quod liber sui causa est, intelligitur de causa finali, scilicet quod non est propter alium : et hoc modo quaelibet persona sui causa est, quia propter se est, et non propter alium finem. Sed cum dicitur, sui causa, absolute non debet concedi, meo judicio : quia notat habitudinem cause efficientis principaliter : et ideo per se dictum notaret, quod idem esset causa efficiens suiipsius, quod falsum est.
Ad aliud dicendum, quod non puto esse concedendam hanc, Pater est principium suiipsius : licet haec quodammodo concedatur, Pater esta se, ergo non ab alio : quia principium non tantum dicit ordinem privationis ad ante, sed etiam habitudinem actus ad sequens: et ideo non est idem esse a se, et esse principium suiipsius. Unde haecest impropria, Pater est a seipso : haec autem falsa, Pater est principium suiipsius : sed ista falsior est adhuc, Pater est causa suiipsius, ita quod causa dicat causam efficientem. Unde cx illa, Pater est a se, non potest inferri : ergo generat se, vel procedit a se, vel distinguitur a se, vel est alius a se : sedsecundum sensum dictum potest concludi, est ase, ergo non est ab alio.
On this page