Text List

Articulus 5

Articulus 5

Utrum Pater sit ante Filium ?

ARTICULUS V. Utrum Pater sit ante Filium ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in prima ratione : "Nec tamen ante [uit Pater, quam Filius, etc."

1. Pater enim est substantia a qua egreditur actus generationis : ergo secundum rationem est ante actum illum, et secundum rationem generatio est ante genitum : quia Augustinus dicit, quod quidquid habet Filius, per generationem habet: ergo Pater ad minus secundum rationem intelligendi, est ante Filium.

2. Praeterea, Hoc videtur penes ordinem quem Ecclesia ponit nominando personas, cum dicitur, Pater et Filius et Spiritus sanctus : in quo ordine Pater nominatur primo.

3. Item, Pater est principium non de principio : Filius autem principium de principio : ergo Pater est prior Filio ad minus secundum rationem principium enim non de principio, secundum rationem intelligendi est ante principium de principio.

4. Praeterea, Ut dicit Augustinus in libro de Trinitate : Heresis est attribuere Deo, quod nec in spirituali nec in corporali creatura potest inveniri : sed in nulla creatura invenitur hoc quod una substantia procedat ab alia, et sit eidem a qua procedit coeva.

5. Et si objicis de splendore a corpore luminoso procedente, nulla est objectio : quia non est substantialis ista processio : sed esset simile si unum corpus luminosum procederet ab alio ergo videtur, quod non attribuendum Deo. .

Si forte dicas, quod in inferioribus causa et causatum sunt correlativa : et dicit Philosophus, quod correlativa simul sunt : hoc iterum nihil est : quia licet causa in quantum causa sit cum causato, tamen substantia cause necessario est ante id quod est causatum, et sic iterum patet quod est contra.

Praeterea, Simile quod adducitur, nullum est : quia etiam cum splendor procedit ab igne vel a sole, secundum rationem objectio corporis luminosi prior est quam splendor. Parosario. Detur enim corpus luminosum objectum non esse, non erit splendor in eo cui objicitur : ergo sequitur, si splendor est, corpus luminosum objectum est : et non e converso, quia potest impediri: ergo objectio corporis est prior natura : quia prius natura est a quo non convertitur consequentia : et si adhue convertatur, eo quod nihil impediat, adhuc objectio directa corporis luminosi causa est splendoris : et dicit Philosophus, quod prius natura est causa: ergo Pater secundum naturam est ante Filium, et sic tunc tenet objectio heretici quantum ad. hoc.

SED CONTRA : 1. Ratio aeternitatis est, ut supra habitum est, quod ipsa est tota simul : ergo quae aeterna sunt et in xternitate, et aeternitas ipsa, nullum illorum etiam secundum rationem intelligendi pracedit aliud : sed generatio, et generans, et genitus sunt sterna et in aeternitate et eternitas : ergo nullum ilorum etiam secundum naturam pracedit aliud, nec etiam secundum rationem.

2. Item, In temporalibus dicuntur esse simul, quae sunt in eodem loco, vel in codem tempore : ergo multo magis sunt, que sunt im eodem nunc temporis. Nunc autem temporis propter relationem quam habet ad prius et posterius, magis est in se varium et diversum quam nunc stans ct non movens se, quod est nunc eternitatis : in illo autem sunt generans, generatio, et genitus : ergo impossibile etiam est intelligere qualiter unum precedat aliud.

3. Item, In quibus est prius et posterius, hoc causabitur de necessitate ab intellectu, vel a tempore, vel a loco, vel a dignitate secundum mores vel naturam. Quod autem in divinis non possint causari prius et posterius secundum tempus et locum, planum est : quia divina nec loco nec tempore diffinita vel circumscripta sunt: ergo si est ibi prius et posterius, hoc erit secundum intellectum, vel causam, vel dignitatem nature vel morum ; non aulem secundum dignita~ tem morum, quia non est aliquid dicere in gradibus honoris in moribus quod sit in Patre, quod non conveniat Filio : ergo hoc erit secundum dignitatem nature si est secundum dignitatem.

Sed contra: Quia unius nature numero sunt, cui nihil accidit nec in Patre nec in Filio : ergo erunt secundum hoc equales, et non unus prior altero : ergo remanent duo modi secundum intellectum et causam. Secundum intellectum autem prius est a quo non convertitur consequentia : hoc autem prius est simplicius et generalius quam suum posterius : sed inter Patrem et Filium est eadem simplicitas : ergo hoc modo non distant per prius et posterius : ergo non remanet modus nisi prius sit causa, quod etiam heretici posuerunt.

Sed contra : In quibuscumque causa prior est quam causatum, causa illa ab alio habet quod subsistit, et ab alio quod causa sit. Detur enim, quod ab eodem habeat quod subsistit, et est hoc signatum sive hoc aliquid, et quod causa est : cum a causalitate habeat quod causa est, ab eadem habebit quod est hoc aliquid : et cum ipsa causalitas simul sit natura cum causato, ipsa in eo quod subsistit et est hoc aliquid, simul erit cum causato, et sic nullo modo prior est, quod est contra positum : ergo si prior est, ab alio habet quod hoc aliquid est, et ab alio quod causa est : ergo a destructione consequentis, si ab eodem habet, ipsa secundum esse et secundum intellectum simul est : sed Pater ab eodem habet quod est suppositum divine nature sive hypostasis sive persona, et quod Pater est : ergo si ipse in eo quod Pater, secundum naturam et intellectum est simul cum Filio, ipse etiam in eo quod hypostasis et persona est, est simul cum ipso. Propatio Mepia, quia prima satis probata est. Nihil est distinguens in divinis nisi relatio : sed distinguente cessante tollitur distinctio et distinctum : ergo sublata relatione a divinis, non erit ibi aliquid distinctum : ergo non erunt ibi supposita vel hypostases : ergo quod Pater est hypostasis nature divine habet a paternitate : ergo probata est minor, scilicet quod ab eodem est hypostasis et Pater : ergo ipse omni modo natura et intellectu est simul cum Filio, et numquam potest intelligi ante eum esse. Et ista ratio est bona valde et notabilis : quia multa facit intelligere de distinctione personarum.

4. Item, Video in inferioribus quosdam gradus simultatis cause et causati : quedam enim agunt quasi actione materiae, id est, quod in sua actione producendo species similes sibi, indigent materia quae recipiat, et ex qua ipsa species educatur de potentia ad actum, sicut elementa : et omnia illa indigent tempore in sua actione, ita quod actum ipsum non potest simul esse cum suo agente tempore. Video alia quae non agunt nisi actione forme sux, sicut lux in luminoso, et similiter ea quae procedunt actu lucis, ut colores ad oculum vel ad speculum : et video, quod illa non indigent tempore, propter hoc quod presentia eorum suflicit generationi, et illorum generata sunt simul tempore cum ipsis : ergocum incomparabiliter formalior sit essentia divina istis, in essentia divina principium generans et genitus, non tantum simul erunt tempore vel spatio zeternitatis, sed etiam natura secundum intellectum.

5 Item, In natura intellectuali sunt gradus : est enim intellectus hominis scientiam sui inquirens et inveniens, ut dicit Augustinus, eo modo quo intelligere se est discernere se, et cogitare de se: est etiam intellectus angelicus sine inquisitione sciens se, ita quod scire in ipso non est post intellectum scientem tempore : ergo cum incomparabiliter simplicior et perfectior sit Deus in suo intellectu, simul erit aeternitate et natura ipse intellectus, et dicere se per intellectum : sed dicere se per intellectum est generare Filium: ergo simul intellectu et natura sunt Pater et Filius.

Solvutio. Ultimis rationibus est consentiendum, quia ille necessaria sunt: non est enim dicendum, quod etiam Pater intellectu sit ante Filiam : quia tunc non valerent rationes hic inducte Sanctorum, sicut illa. Si fuit quando erat, et Pater non erat, mutatus est de non Patre in esse Patrem, et hujusmodi. Unde Catholica fides confitetur Patrem nec secundum esse nec secundum intelleetum precedere Filium ullo modo prioritatis, scilicet ordine, tempore, loco, dignitate, causa, vel intellectu.

Ap primum ergo dicendum, quod sicut probatum est in objiciendo, quod Pater ab eodem habet quod sit hypostasis a qua est generatio, et quod sit Pater: et ideo secundum intellectum nec ut agens nec ut Pater est ante Filium : sed in inferioribus secus est, ut dicit Ambrosius, quia non ab eodem habet pater carnalis quod sit generans hypostasis, et quod sit pater : et ideo pater in inferioribus substantia quae est hypostasis est ante filium.

Ad aliud dicendum, quod principium non de principio et principium de principio non ponit prius et posterius, ut jam probatum est, sed potius simultatem ex ratione relationis : et si ponunt ordinem, non erit ordo simpliciter, sed ordo nature de quo infra habebitur‘: et ille est ordo quo alter sit ex altero, non quo alter prior est altero.

Ad aliud dicendum, quod Ecclesia id quod sine ordine prioris et posterioris est, sine ordine verborum non potest exprimere : et hoc contingit hic, sicut in ista distinctione dicit Gregorius, quod balbutiendo excelsa Dei resonamus. Quia silet vox non hominum tantum, sed etiam Angelorum in expressione processionis personarum, ut dicit Ambrosius. Unde sicut simplicia complexis verbis et compositis, et aeterna temporalibus, ita et ea quae sunt simul enuntiamus verbis ordinatis, quorum unum praecedit et alterum sequitur. Intendit tamen Ecclesia per suum ordinem quem tenet pronuntiando tres personas, docere ordinem nature, quo alter est ex altero, non quo alter prior altero.

Ad aliud dicendum, quod creature imperfecta sunt ad Creatorem reprasentandum : et ideo aliquo utrique simili invento, oportet per intellectum exaltare et attribuere Deo eminentius, sicut docet Psalmus txm, 7: Aecedet homo ad car altum, etc. Unde coevitas creaturarum, licet non sit similis ibi secundum intellectum : indicat tamen in Creatore coxternitatem secundum intellectum et rem ipsam.

Ap oc quod objicitur, quod non est simile de radio vel splendore, dicendum quod hoc contingit propter creature imperfectionem.

Et ex his et objectis patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5