Articulus 6
Articulus 6
An recte dicatur, Filius incepit quia habet principium ?
Deinde quaeritur de hoc quod habetur in objectione haeretici, ubi infert : "Omne quod natum est principium habet," et ulterius concludit: "Filius natus est : ergo principium habet, etc." sQuare hoc non sequitur ?
1. Videtur enim sequi: quia novum est, guod quantum ad sui principium est propinquum : sed omne novum ceepil : ergo omne quod habet principium, coepit.
2. Item, Philosophus dicit, quod principium et initium idem sunt: ergo quod habet principium habet initium: sed quod habet initium ccepit : ergo a primo, quod habet principium ccepit. Sed Filius habet principium : ergo ccepit : et sic videtur, quod sequatur conclusio heretici, quod absit.
Sed contra: Psal. uxxx, 9 et 10: Js- rael, st audieris me, non erit in te deus recens: recens autem est quod ccepit : ergo non erit nobis Deus qui ccepit.
Solutio. Deceptus est hereticus per equivocationem principil: est enim principium essentiae, et est principium ordinis nature. Principium essentiae ponit inceptionem ejus quod principiatum est ab ipso: sed principium ordinis nature non ponit, imo ponit coeternitatem, ut probatum est.
Ap 1p autem quod objicitur, dicendum quod verum est, quod novum est nunc primo ens, et quod propinquum est quoad principium essentia : sed non est novum cui propinquum est principium secundum ordinem nature quo alter sit ex altero, et non alter prior altero.
Ad aliud dicendum, quod est principium intra, et principium extra. Principium intra est ante quod nthil est de re, et ipsum est prima pars rei, et hoc convertitur cum initio, si proprie sumatur initium, quia initium rei est in quo res incipit : et hoc est intra 1es omnes que habent initium : et de hoc principio, non loquimur, quando dicimus, quod Pater est principium Filii.
On this page