Articulus 7
Articulus 7
An possit dicit quod Filius sit coaeternus Patri, et utrum in divinis sit aliquid adjectivum, et utrum, sicut dicimus, Pater et Filius sunt duae personae, ita dicere possumus, quod Pater et Filius sunt duo dii, duo sapientes ?
ARTICULUS VII. An possit dicit quod Filius sit coaeternus Patri, et utrum in divinis sit aliquid adjectivum, et utrum, sicut dicimus, Pater et Filius sunt duae personae, ita dicere possumus, quod Pater et Filius sunt duo dii, duo sapientes ?
1. Ex hoc enim sequitur, quod Pater et Filius sint duae persone coeterne : ergo sunt duo cowterni: et hoc videtur esse contra symbolum Athanasti: "Non tres eterni, sed unus aeternus."
2. Praeterea, Una est aeternitas trium: ergo videtur, quod tres sint unus eternus, non tamen unus simpliciter.
3. Item, Jn aliis adjectivis quae pradicant id quod naturam assequitur, sicut dicit Danascenus, non possumus predicare in sumina de tribus nisi in singulari numero: si enim dicam, Pater est sapiens, Filius est sapiens, non possum inferre: ergo Pater et Filius sunt duo sapientes : ergo videtur, quod nec in isto.
4. Si dicatur, quod adjectiva numerum et substantiam accipiunt a suis substantivis, et ita cum persone sint substantiva talium adjectivorum, numerum accipiunt et substantiam ab ipsis, et circa ipsas ponunt vim suam, et ita possunt pradicari in plurali, ut dicatur, Pater et Filius sunt duo sapientes. Contra : Sapientes vel sapiens nomen est: ergo significat non tantum substantiam, sed etiam qualitatem : illa autem qualitas sapientia est: cum ergo una sit sapientia trium et aeternitas, etiam si substantia quae est hypostasis cadat in plurale, adjectivum in plurale cadere non potest.
5. Item, Si ego dicam, Socrates et Plato sunt albi, licet ly a/b¢ sumat substantiam plurificatam, tamen hoc non sufficit sibi ad pluralitatem : sed etram oportet, quod sint ibi plures albedines, ut videtur : ergo a simili in divinis, licet et Pater et Filius sint plures et persona, cum tamen ipsorum sit sapientia et eternitas una, talia nomina adjectiva pluraliter de ipsis praedicari non possunt.
SED CONTRA: 1. Videtur minus quod substantiam significans propter modum adjectivi importalum in verbo cadat in pluralitatem, quam id quod per se substantiam non significat, et cadit in pluralitatem si verbaliter significatur, sicut Joan. x, 30, habetur: Ego et Paler unum sumus : ergo multo magis adjectiva.
2. Praeterea, Res magis propinqua est secundum rationem significationi, quam adjectiva: et tamen supra habuimus, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres res : ergo etiam adjectiva possunt de pluribus personis praedicari.
1. habuimus enim distinctione praece- denti, quod illa praedicamenta artis dialecticee in Deum non cadunt : quia ipse Deus est quidquid habet quod ad se dicitur, et idem est ibi sapere quod esse : quod autem signilicat substantiam est substantivum, et non adjectivum vel non adjective retentum : ergo in divina predicatione nihil est adjectivum vel adjective retentum.
2.Item, Boetius dicit, quod cetera praedicamenta praeter relationem, cum quis in divinam retulerit praedicationem, omnia mutantur in substantiam: ergo possunt adjective teneri.
Utrerivs quaeritur juxta illud, Quare possum dicere, Pater et Filius sunt duz persone, et Pater et Filius sunt duo : et non possum dicere, Pater et Filius sunt duo dii, vel duo sapientes secundum quosdam ? Videtur enim quod possum dicere : quia duo terminus numeralis est, denotans notiones quibus numerantur persone : ergo terminum adjunctum sibi cogit stare pro persona: ergo cum dicitur, Pater et Filius sunt duo dii, intelligitur due divine persone: ergo cum Pater et Filius sunt du divine persone, Pater et Filius sunt duo dii, ut videtur.
Solutio. Sine prajudicio dico, eo quod hic sint multorum multe opiniones, quod tres diversitates inveniuntur circa adjecliva. Quandoque enim habent tria trahentia ad adjectivitatem, et tantum unum ad substantiam, et hoc in divinis: quia tantum de illis loquimur : et quandoque habent duo tantum: et quandoque habent unum quod conjungitur duobus vel tribus, denotando pluralitatem personarum, licet non faciat ad modum adjectivi, tamen multum facit ad relationem adjectivi ad hoc suppositam vel illud: ex ipso enim scitur utrum ponat ipsum adjectivum rem suam circa personam, vel circa substantiam. Verbi gratia, verbum adjectivum, adjectivum est, et similiter participium et nomen: sed adjectivum yerbum et participium tria habent de na- tura adjectivi, scilicet modum significandi inherentia, et modum illum quo significant agere, et etiam modum illum quo significat verbum cum tempore, et etiam participium, licet minus in quantum vicinius nomini: sed nomen non habet nisi duo, scilicet signiticationem, et modum: significationem, quia rem adjacentem, et que inest significat: et si non est in divinis, et non ex ratione sui significati, sicut dicimus esse quaedam adjectiva significatione et non modo. Modo autem, quia etiam modum adjectivi habent : quia per modum concretionis significant, ut cum dicitur, sapiens, bonus, et hujusmodi. His quoque jungitur per compositionum prepositio denotans correlationes persone ad personam, sicut cum dicitur, cogzternus, coz#- qualis, vel equipotens, et hujusmodi prepositiones, vel adverbia faciunt ad quod talia adjectiva in recto dicunt supposita personarum, et essentiam in obliquo. Dico ergo, quod verba et participia habentia tria vel quatuor de istis, secundum intellectum viciniora sunt personis quam essentiae : et ideo praedicantur de pluribus pluraliter, ut Pater et Filius sapiunt, sciunt, possunt, sunt, volunt, et hujusmodi omnia : et participia similiter, ut Pater et Filius sunt scientes, sapientes, enles, potentes: ita quod unumquodque illorum sit participium principaliter retentum. In nominibus autem quando duo tantum sunt, quorum unum habet solum modum adjectivi, dixerunt antiqui quod non deberent dici in plurali: moderni autem considerantes, quod propter illud solum substantiam et numerum accipit a persona, quando conjungitur ei, dixerunt quod possunt praedicari pluraliter. Ego credo quod possunt, sed minus proprie: et ideo non sunt tales locutiones extendende, sed interpreltande, quando inveniuntur. Si autem cuiquam adjectivo conjungatur pra:positio vel adverbium notans correlationem personarum ad invicem, tunc absque dubio non debent dici nisi pluraliter de pluribus in summa, ut Pater et Filius sunt coeterni, et non coeternus, et equipotentes, et non equipotens.
Secundum hance igitur distinctionem dicendum ad primum, quod Athanasius altendit praedicationem termtalis in divinis, quia in divinis: et accipit eam ex significatione aeterni, et non ex modo significandi : nihilominus tamen attendendo modum adjectivi, posset conced: duo vel tres aeterni : et ex hoc non seguitur, quod essent plures aeternitates, ut intra patebit.
Ad aliud dicendum, quod licet sit una wlernitas, tamen haecexcludit pluralitatem suppositorum, et illa pluralitas sufficit ad numerum pluralem in adjectivo.
Ad aliud dicendum, quod ea quae naturam assequuntur, penes sua significata considerando, non praedicantur de pluribus pluraliter : sed penes modum concretionis nihil prohibet, ut jam patuit.
Ad hoc autem quod objicitur, quod talia nomina significant substantiam cum qualitate, dicendum quod verum est: sed qualitatem suam significant inherenter : et ideo a modo illo pluralitat: eorum sufficit pluralitas in suppositis, et non opor- {et quod res significata sit plures: et si hoc est in inferioribus, dicendum quod hoc non exigit nomen adjectivum ad pluralern numerum consignilicandum, sed per accidens fit hoc ex pluralitate suppositorum differentium per substantiam et essentiam, quod non est in divinis.
Ad aliud dicendum, quod falsum ponit in argumento, scilicet quod ad pluralem numerum adjectivi exigatur pluralitas rei quam significat, hoc enim non est verum: sed hoc contingrt in inferioribus per accidens, scilicet quia substantialiter differunt supposita in quibus est res quam significat adjectivum. Unde si ponamus per impossibile, quod Socrates et Plato habeant unam albedinem, adhuc verum est, quod Socrates et Plato sunt albi gratia pluralitatis suppositorum.
Ap intup quod ulterius quaeritur, Si aliquid sit adjectivum in divinis ? Dicendum quod sic quoad modum, sed quoad inesse per compositionem non. Et hoc intellexit Augustinus supra‘, ubi per hoc voluit removere compositionem accidentis, non modum signilicandi a simplicitate divina. Et per hoc etiam patet solutio ad id quod objicitur de Boetio.
Ap 1p quod ulterius quaeritur, dicendum quod termini numerales adjectiva sunt, et in divinis significant notiones quibus distinguuntur et numerantur persone : quando autem ponuntur cum verbo signilicante substantiam, res suas ponunt circa formam illus, et significant eam numerari: et ideo per se positi de personis veri sunt, et etiam similiter juncti cum personalibus, sicut Pater et Filius sunt duo, Pater et Filius sunt dus persone: sed cum ponuntur cum essentialibus, numerant formas essentialium : et quia una est essentia, ideo locutiones false sunt : tamen aliter est de participiis et nominibus, et aliter est de nominibus adjectivis quam substantivis, ut patet per ante dicta.
On this page