Text List

Articulus 8

Articulus 8

Que sit differentia inter lumen, lucem, splendorem, radium, reflexionem radit, splendoris et luminis: et utrum exemplum de splendore sit conveniens, etc.?

ARTICULUS VIII. Que sit differentia inter lumen, lucem, splendorem, radium, reflexionem radit, splendoris et luminis: et utrum exemplum de splendore sit conveniens, etc.?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Sicut splendor qui gignitur ab igne atque diffunditur, etc."

1. quae differentia sit inter lucem, lumen, splendorem, radium, reflexionem radii, splendoris et luminis?

2. Praeterea, Non videtur esse conveniens exemplum: quia splendor non est de essentia ignis, ita quod sit idem numero secum in essentia, id est, quod vamdem numero essentiam habeat.

3. Praeterea quaeritur, utrum poteral inveniri exemplum magis conveniens ? Splendor enim in alia materia et natura est quam ignis: materia autem quae habet proprietates, est una in cis ;: unde magis fuisset exemplum conveniens in materia, ut videtur.

Sotorio. Ad primum dicendum secundum Damascenum et Avicennam, quod luminare est corpus lucens habens lucem in compositione sui: sicut luminare majus dicitur sol, et luna dicitur luminare minus’. Lumen autem dicit id quod effluxit jam a luminoso, et receptum ést in medio transparenti, quod recepit ipsum in profundum sui, non tantum in superficie: sicul aer plus est transparens et ignis, et aqua minus, et etiam corpus quintum quantum est de eo praeter stellas transparens est. Dicit enim Philosophus, quod aer transparens est sive lucidum, secundum quod communicat cum perpetuo superius corpore. Radius autem est linea luminosa visualis egrediens de luminoso corpore ad rectam oppositionem. Splendor autem proprie est diffusio radiorum per reflexionem ad politum planum, sicut ad metallum vel lapidem polita, vel ad speculum, vel ad aquam: fit tamen reflexio etiam ad alta corpora licet non tanta. Reflexio autem radvi est refractio radii incidentis in corpus reflectens ad angulos pares: probatum est enimin Perspectiva quod reflexio radii semper fit in angulum equalem angulo radii incidentis : et ideo quando perpendiculariter incidit radius, reflectitur in seipsum : quia aliter sequeretur, quod non omnes anguli recti essent wequales. Reflexio autem luminis est immutatio transparentis vel terminati corporis ad amplius lumen ex radiis reflexis, sicut videmus quod vicina loca in quibus non incidunt radii reflexi, amplius illuminantur cx diffusione luminis ex radiis reflexis accidente.

Ap aiivp dicendum, quod terrenorum, ut dicit Hilarius, comparatio ad Deum nulla est. et si contra nos interdum exempla comparationis afferimus, nemo putet ea in se perfectionis rationem continere. Splendor enim nec persona est, nec idem in essentia est cum luminoso vel luce : sed in hoc accipitur similitudo, quod coevus est.

Ab axivup dicendum, quod sicut dicit beatus Bernardus in libro V de Consideratione, nulla unitas est, quae tanta est sicut unitas personarum trium in essentia una : quod sic probatur. Est enim inter unitates rerum naturalium triplex unitas, scilicet forme, materia, et subjecti. Forme autem triplex, scilicet generis, speciei, et indivisio forme in eo quod est hoc aliquid et idem numero, Materia autem sicut partium in toto: quia sunt ex eadem materia, precipue sihomogeneum est. Subjecti autem magis unitas est illa, qux est subjecti et passionis. Inter istas autem unitates major est speciei quam generis, et major est indivisionis forme in individuo quam speciei et hac eadem major est quam materia: quia materia licet sit unum per subjectum, tamen multas habet proprietates quae non sunt ipsa, quibus tamen non numeratur, et ideo unitas ejus admiltit alienam naturam: quod non facit mdivisio forme in quo est hoc aliquid. Haec etiam major est quam subjecti et proprictatis: quia proprietas non est ejusdem essentiae cum subjecto: sed indivisio forme non admiltit alienam essentiam : et illius que maxima est, multum differt ab unitate personarum, in qua nec aliena essentia admittitur, nec est ibi differentia universalis et patticularis, nec differentia quod est et esse: quae omnia in eo quod est hoc aliquid inveniuntur. Et ideo ex parte materia non poterat poni exemplum, nec ex parte forme individui propter diversitatem universalis et particularis, et quod est et esse: sed lux et splendor sunt ejusdem forme, licet ex parte recipientium sit aliqua diversitas : et ideo quoad cowternitatem precipue convenientius est exemplum : quia in aliis unitatibus for- mae et materia non est coavitas : ad positionem enim materiae non ponitur forma, nec ad positionem generis ponitur species, nec ad posilionem specici ponitur individuum: sed ad positionem luminosi objecti ponitur splendor, et e converso.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8