Text List

Articulus 9

Articulus 9

Utrum Pater sit sapiens sapientia genita, scilicet Filio ut objecto.

ARTICULUS IX. Utrum Pater sit sapiens sapientia genita, scilicet Filio ut objecto.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Si Dei Filius virtus et sapientia Dei est, etc."

Et hic queruntur duo : quorum unum est, si Pater sapiens sit sapientia genita ut objecto, licet non sit ea sapiens quasi formaliter : et hoc oportet querere ex eo quod quidam hoc dixerunt, et scripserunt,

Secundum est, si hoc non est verum nec catholicum, utrum valeat ratio Augustini aliquid contra hereticum, que ponitur hic ?

Ad primum objicitur sic : Si sic dicam, intellectus meus intelligit se, cadit ibi intellectus in duplici ratione, scilicet in ratione intelligentis, et in ratione intellecti. Ponamus ergo, quod intellectus in ratione intellecti sit sufficiens ratio et species omnium cognoscibilium, tunc non oportet me ad intelligendum res habere aliquid in intellectu meo, nisi inteliectum ut objicitur intelligenti intellectui: sed sic generatur Filius a Patre : quia idem est, ut dicit Anselmus in Monologio, summo spiritui intelligere et dicere se : cum ergo dicendo se generet verbum suum et omnis rei rationem et artem, ipse hoc verbo et non alio intelligit quidquid intelligit.

Ex hoc sequitur ulterius, quod nihil potest intelligere nisi Filio, quia species non accipit a rebus, et species non sunt apud ipsum nisi ideales rationes verbi.

SED CONTRA :

1. Ponamus Filium non esse per impossibile, adhuc ille qui est Pater, intelligit se et omnia: ergo non exigit Filium ad intellectum suum.

2. Praeterea, Ista est abusio quam supra reprehendit Augustinus ', quia licet in imagine creata ita sit, quod tota non intelligit nisi per intelligentiam, tota non memoratur nisi per memoriam, non vult nisi per voluntatem: quis tamen audeat dicere, quod in illa summa _ trinitate Pater non intelligit nisi per Filium, etc.

Solutio. Dicendum ad hoc, sicut infra probabitur, quod Pater nullo modo est sapiens Filio: non tamen idem est non esse sapientem Iilio, et non intelligere Filio. Intelligere enim Filo potest esse, quasi intelligere a Filio, et intelligere in Filio. Primo modo non convenit Patri, sed secundo aliquo modo convenit ei, licet non per illum modum quo procedit objectio facta. Et ad hoc sciendum, quod Pater nihil accipit a Filio, nec intellectum, nec intelligere, nec quo fit intellectus, nec objectum : sed omnia quae habet Filius accipit a Patre. Intelligere etiam et dicere in summo spiritu est equivocum : quia potest esse essentiale, et personale : cum enim Pater dicit se, non potest esse dicere idem quod generare, sed est essentiale, et Spiritus sanctus hoc modo dicit se et Filius : et unum est dicere trium, sicut una est essentia trium. Sed cum Pater dicit Verbum quod est Filius, tunc dicere idem est quod generare : et hoc dicere non convenit Filo, nec Spiritui sancto, sicut nec generare convenit eis. Sed cum dicitur, Pater intelligit omnia in Filio, sensus est quod Pater intelligit Filium ut Filius est ars et ratio omnium viventium : Filium autem hoc modo intelligit quo intelligit se esse principium Filiiin hac ratione : quia non habet Filius quod non acceperit a Patre.

Et sic patet, quod Pater intelligendo se sic intelligit omnia in Filo, et nihil accipit a Filio, imo dat Filio.

Si autem queras, Utrum id sit simul vel successive ?

Dicendum quod non simul tantum, sed simplex et unum : quia nihil multiplex est in scientia et intellectu Patris. Sed verum est, quod in inferioribus materialibus procedit intellectus in nobis a ratione principii in id quod est a prinpicio, et ab illo in illud ulterius, cujus illud principiatum est ulterior ratio.

Ap primum ergo quod objicitur, dicendum quod Filius non est objectum intellectus, vel ratio intellectus Patris, vel medium, vel species, vel quocumque nomine nominetur : quia sic esset Patris intellectus aliquid accipiens a Filto ad hoc quod intelligeret : sed Pater seipso intelligit Filium, et omnia quorum ratio est Filius sive Verbum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9