Articulus 11
Articulus 11
De verbo Ambrosii: Primo erat, et postea Pater factus est.
Deinde quaeritur de hoc quod habetur in secunda ratione Ambrosii contra haereticum : "Deus ergo primo erat, et postea Pater factus est."
1. Hoc enim non videtur valere : eo quod relationes fiunt in aliquo sine sui mutatione. Sit hic lignum tricubitum, et Rome sit lignum bicubitum, et resecetur istud lignum quod est hic quod efficiatur hicubitum, tunc fit aequale ligno Rome : ergo aequalitas facta est in ligno quod est Rome, quae relatio cum nulla mutatione facta est in ligno Rome : ergo non valet, Simodo Pater est relativum, et ante non fuit relativum, sit mutatus.
2. Item, Quidquid nihil inesse praedicat ci de quo praedicatur, adveniens vel recedens ei de quo pradicatur non facit mutalionem in ipso : nihil autem predicat relatio inesse ei de quo praedicatur : ergo adveniens vel recedens a relativo, nihil mutationis ostendit in illo. ProsaTuR autem prima : eo quod omnis mutatio per se, vel per accidens est, aut in hoc quod totum mobile transferatur in loco vel ad locum, vel quod accipiat aliam formam quam prius non habuil, que modo insit ei. Secunda autem scribitur a Boetio im libro de Trinitate.
Solutio. Aliud est de relativis originis, vel secundum causam et causatum, vel secundum principium et principiatum dictis: et aliud est de altis relativis inferioribus quae fundantur super aliquid aliud. Prime enim relationes non causantur sine actu substantiali qui est generatio : et ideo talia supponunt mutationem in subjecto si adveniant de novo.
Praeterea, Aliud est de relativis in divinis et inferioribus. In divinis enim relatio est etiam in ratione proprietatis facientis personam in esse personali: et ideo ibi adventum relationis sequitur mutatio personalis : licet in inferioribus im quibusdam relationibus non in utroque relativorum sequatur mutatio ex adventu relationis, sed in altero semper sequitur.
Ad aliud dicendum quod Boetius non attendit relationem secundum id quod est proprietas quaedam habens quasi vim differentiae in constitutione persone : sed. accipit relativum, et non relationem : et ipsum relativum non attendit nisi secundum respectum quem importat : et quia secundum illum totum ad alterum est, et non ad se, ut dicit Augustinus, ideo dicit quod nihil praedicat in relativo : et hoc est verum quoad respectum relativi, et non quoad hoc quod relatio proprietas est quaedam quae secundum rationem intelligendi inest relativo.
H. Ineffabile est quomodo Filius sit, et non habeat Patrem priorem: sicut modus generations inintelligibilis et ineffabilis est.
Sed quaeris a me, inquit Ambrosius, quomodo si Filius sit, non priorem habeat Patrem? Quero item abs te, quando vel quomodo Filium putes esse generatum ? Mihi enim impossibile est generalionis scire secretum : mens deficit, vox silet, non mea tantum, sed et Angelorum: supra Potestates, et supra Angelos, et supra Cherubim, et supra Seraphim, et supra omnem sensum est : quia scriptum est, Pax Christi supra omnem sensum esl. Et si pax Christi supra omnem seusum est, quomodo non est supra omnem sensum tanta generatio? Tu ergo ori manum admove: scrutari non licet superna mysteria. Licet scire quod natus sit, non licet discutere quomodo natus sit. Illud mihi negare non licet, hoc querere metus est. Ineffabilis enim est illa generatio. Unde, Isa. um, 8: Generationem ejus quis enarrabit?
On this page