Articulus 12
Articulus 12
1. Quod enim non scitur, non significatur : sed generatio divina nobis multis modis significatur: ergo scitur aliquo modo.
2. Si dicas, quod non significatur nisi secundum quid, secundum quod est ineffabilis. Contra : Multa habemus effata de convenientibus generationi, scilicet quod in eadem essentia est, quod cowterna, et hujusmodi quae significant aliquid effatum de generatione divina.
3. Si forte dicas, quod scimus et significamus quia, sed non quid est generatio divina. Contra: Scientia quia duobus modis est, scilicet per effectum, vel per causam remotam: generatio autem per causam remotam non significatur nobis, nec etiam per effectum tantum : ergo videtur, quod significetur nobis quid est generatio divina: et ita est scita et significata.
4. Praeterea, Scire rem in sua propria natura, est scire eam secundum differentias quibus distinguitur ab aliis quae sunt in eodem genere cum ipsa : sed nos habemus a Sanctis nobis traditas hujusmodi differentias, scilicet quod est sine versione generantis, quod non est ex potentia in actum, quod est immaterialis, quod non dividit esse vel essentiam, qualia habemus ab Augustino, et Damasceno, et aBoetio : ergo videtur, quod scita sit generatio in propria natura : scientia autem rei simplicis incomplexe in propria natura est scientia quid est res in propria natura: ergo videtur, quod nos sciamus quid est generatio divina : ergo non est verum quod Ambrosius dicit hic.
Szp contra: Scire quid est, est scire proprios terminos rei intra quos clauditur tota rei natura : sed sic non contingit Deum scire : quia sic comprehenderetur vel clauderetur in nostro intelleetu, quod supra est improbatum : cum igitur generatio divina Deus sit, ipsam non contingit scire vel significare quid est.
Sotumio. Dicendum, quod sicut dicit Philosophus in I de Anima, omnis intelligentia qua est de quid est, termini sunt : precticarum enim intelligentiarum termini sunt : omnes enim alterius causa sunt, scilicet propter ejus quod consideratur : speculative vero rationibus terminantur : et omnis ratio aut diffinitio est, aut demonstratio in qua stat intelligentia, et diflinitiones omnes diffinite sunt ad diffinientia.
Et ideo dico, quod non contingit scire quid est Deus vel aliquid divinum, eo quod diffiniri a nobis non potest : sed erit semper secundum aliquid sui extra nos, ut supra diximus in questione de scientia Dei !: et hoc intelligit Ambrosius quando dicit, quod non scitur a nobis generatio divina, nec etiam ab Angelis : quia per quid est, scifa non est nisi ab eo qui est Deus Trinitas : habe- mus autem scientiam de divinis sicut est scientia quia : et bene concedo, quod plus scimus de ea quam quod ineffabilis est.
Ap id quod contra objicitur, dicendum quod verum est quod de scientia quia in demonstrationibus, quae est conclusionis scientia, habetur illis duobus modis : sed sic non scitur generaiio divina, sed potius ut incomplexum, cujus scientia non habetur perfecte per diffinicntia ipsum : et hac est scientia similis el quae est scientia quia, et est scire in universali, et non in propria natura secundum quod ipsum est.
Ap 1p autem quod objicitur de ditferentiis ejus, dicendum quod non significatur nobis differentiis nisi dupliciter, scilicet negativis sive privativis : sicut quod est impassibilis, immaterialis, invertibilis, et hujusmodi. Ile differenti non certificant, nisi quia differenti constituentes sunt positive. Alia differentia que positive sunt, sunt remote : sicut quod est in eadem substantia, vel consubstantialis : ille enim non sunt proxime : unde in talibus adhuc remanet occultum, secundum quem modum sit in eadem substantia : et ideo licet illis differentiis a quibusdam distinguatur, tamen quia non convertuntur cum ipsa constituendo non specificant generationem : et ideo adhuc ignoratur quid generationis : et ideo etiam non dicit Ambrosius quod simpli-+ citer impossibile sit scire generationem, sed quod impossibile est scire generationis secretum, quia secretum ejus est quid sit : sed non est secretum quid non sit : et hoc scitur et eflatur : unde effabilis est secundum quid, et non simpliciter.
On this page