Articulus 13
Articulus 13
An loquantur Angeli ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Vox silet, non mea tantum, sed etiam Angelorum, etc." Et queruntur quatuor, scilicet qualiter loquantur Angeli ? et utrum omnia loqui possint ? et utrum omnes omnibus, vel quidam quibusdam ? et de auditu audientium aliorum locutionem.
Cirea primum proceditur sic : 1. Dicit Basilius in quadam homilia super illud Deuter. xxvu, 9 : Addende, e¢ audi, etc.: Sermonis usum nobis Deus qui nos creavit, indulsit, pro eo ut cordis occulta invicem nobis verbi ministerio panderemus, ut communi in alterutrum affectione nature unusquisque nostrum proximo suo velut ex arcanis quibusdam domiciliis consilii secreta depromeret : si enim nuda solummodo atque intecta anima viveremus, ex ipsis tantum mentis motibus atque cogitationibus intentionibusque cogitationum alterutrum nosceremur. Ex hoc aceipitur, quod Angeli cum sint denudali a corpore, sine sermone sibi invicem imnotescunt : ergo locutione non indigent : et nihil est vanum in eis : ergo non loquuntur.
2. Item, Job, xxv, 17, super id, Non adequabitur ei aurum vel vitrum dicit Gregorius, quod in resurrectione uniuscujusque mentem ab alterius oculis cor~ pulentia non abscondet. Ergo multo magis cum spiritualior sil natura Angeli, quod in uno Angelo est, non latebit alium : et ita non indigent locutione.
3. Item, Basilius : Quoniam vigor anime velamine carnis operitur ad indican- da atque in publicam faciem proferenda ea quae in profundo cordis vel cogitationibus vel sensibus commoventur nobis, et nominibus et vocabulis indigemus. Ex hoc accipitur quod ubi non est velamen carnis, non est necessarius usus loquendi. In Angelis autem non est velamen carnis : ergo non loquuntur.
4. Item, I ad Corinth. tv, 5, super illud, "Nolite ante tempus iudicare", dicit Glossa, quod gesta et cogitata bona vel mala tune erunt aperta : et quia omnia tunc erunt nota, tunc omnes poterunt judicare de se et de aliis. Ex hoc accipitur, quod etiam mali tunc videbunt cogitationes omnium : ergo multo fortius Angeli modo vident : et ex hoc iterum sequitur, quod non loquuntur.
5. Item, Augustinus: In patria non erunt cogitationes volubiles hinc illuc, aut inde huc : sed omnia simul videbiius. Ergo cum Angeli modo sint beati, non indigent locutione, sed omnia simul videntur.
6. Item, Gregorius in libro IV Dialogorum : Quid est quod non vident, qui videntem omnia vident ? et loquitur de Angelis. Si ergo omnia vident, vident etiam ea qué sunt in se invicem : et ita non indigent locutione.
7. Item, Augustinus in libro de Bono conjugali: Post hance peregrinationem futurum est, ubi omnium cogitationes patebunt invicem, nec invicem repugnabunt. Cum ergo in futuro similes erimus Angelis, ut dicit Dominus, Matth. xxu, 30°; ergo Angeli modo vident invicem cogitationes suas, etc.
1. Sed conrra hoc est quod dicit Glossa, I ad Corinth. xm, 1, quod superiores significant inferioribus quod de Dei voluntate perceperunt nutibus et signis.
2. Item, Boetius : Quidquid potest potentia inferior, potest et superior : cum ergo homo qui est inferior potentia, possit loqui, potest loqui et Angelus. -
Juxta hoc ulterius quaeritur, Si concceditur quod loquantur, qualiter loquantur ? Et videtur Glossa, | ad Corinth. viii, 1, dicere, quod loquuntur nutibus et signis. Sed hoc videtur stare non posse : quia,
2. Item, Signa illa aut sunt a natura, aut a placito. Sia natura, tunc erunt eadem apud omnes. Si autem ad placitum, nunc ante locutionem exigitur disciplina iliomatis, quod etiam frivolum est ponere in Angelis.
3. Item, Damascenus dicit, quod tradunt sibi suas intelligentias sine voce prolato sermone. Sed quia alibi de hoc plurima dicta sunt 3, ista sufficiant.
Solutio. Concedo, quod Angeli loquunlur, et qualiter loquuntur, secundum quod opinor, ad hoc videndum oportet presupponere quoddam simile. Ponamus duo lumina distantia a se: ad hoc quod unum illorum luminum penetret aliud non exiguntur nisi tria, quorum unuin est quod unum directe ordinetur contra aliud in situ, et quod nullum medium prohibens et claudens unum ab alio sit tnlerpositum, et quod sit distantia pro~ portionata potentie immutandi, quia lumen Parisiis existens, non immutabit usque ad lumen quod est Rome. Si autem ponamus, quod unum illorum luminum sit cognitivum alterius, et e converso, et quod habeant libertatem arbitri: tuuc sequitur quod se cognoscent, si voluerint : et non cognoscent, si non voluerint. Dicit enim Augustinus, quod lumen et species intelligibilium sint semper im anima, non tamen anima semper intelligit, quia non vult : unde si voluntas claudit intellectum sibi, quod scilicet non intelligit secundum actum, multo magis habet potestatem claudendi se ab alio : sic ergo dico, quod est in Angelis, quod sunt intelligibilia lumina, ut dicit Dionysius : et ideo ad hoc quod loquantur invicem, non exigitur nisi voluntas communicandi alteri suam intelligentiam, et conversio ad ipsum in ordine, et conceptio sue intelligentie per modum expressionis ad alterum: aliter enim intelligimus, et aliter cogitamus in ordine expressionis ad alterum. Intelligimus enim cum notitiam habemus : sed cogitamus cum apud nos conferimus, et ordinamus ad expressionem cum accipimus cogitatum nostrum in aliquo signo ad alterum. Et non amplius meo judicio exigitur ad loqui Angelorum. Hoc autem signum non est aliud quam species intelligibilis cum ordine ad alterum, et voluntate communicandi, ut mihi videtur.
Ap 1p ergo quod primo objicitur, dicendum quod Basilius intendit, quod non indigemus sermone prolato per attraclum aeris : non autem intendit, quod nou indigemus sermone spirituali hoc modo quo determinatum est dicto.
Ad aliud dicendum, quod est quedam mens creata ab eo quod causaliter beatificat : sicut mens beatitudinis in qua sunt dotes anime, ex quarum redundantia sunt etiam dotes in corpore: et de illa verum est, quod non absconditur ab oculis alicujus beatorum : quia hoc nihil est, quam quod quilibet beatus videat in alio quantitatem gloria anime et corporis quam habet a Deo: sed quiddam est in mente causatum a hbero arbitrio, in quod potest potestas voluntatis : et illud dicitur proprius conceptus cordis uniuscujusque, et illud non videbit unus in alio sine locutione : et prima similitudo est in vino unficiente vitrum : quia per vitrum videtur color vini : ita in gloria corporis videtur et perpenditur gloria mentis.
Ad aliud dicendum, quod Glossa illa loquitur de causis condemnationis vel salvationis : quia illas quilibet videbit in alio, ut justior appareat condemnatio malorum et salvatio beatorum: sed tamen ex hoc non removetur quin adhuc necesssaria sit locutio et bonis et malis, ad conceptus illos qui subsunt libero arbitrio alteri depromendos.
Ad aliud dicendum, quod cogitationes volubiles appellantur cogitationes discurrentes ab obscuritate vestigii vel imaginis vel enigmatis et speculi fidei, ad cognitionem Dei habendam, quae hic incipit a creaturis. Sed tunc non erit ita : quoniam Deum in se videbimus, et alia ordinata ad beatitudinem in Deo simul : quia ibi sunt simul, ubi sunt ut unum simplex, quod est causa et idea omnium. Sed tamen propter illam cognitionem non removetur illa quam habet unusquisque de conceptu cordis sui: et illam non ostendit verbum, eo quod non est hbeatificans : sed exigitur ad eam locutio.
Ad aliud dicendum, quod loquitur Gregorius de substantialibus beatitudini, et non de aliis. Vel divatur, quod loquitur de sufficientia subjecti, non de scientia secundum actum : hoc est dicere, quod Deus in quo videri sufficienter possunt omnia sine medio, objicitur eis: et quoad hoc nihil est quod non videant, id est, videre possint : non tamen est verum, quod omnes actualiter omnia videant in eo : quia jam quilibet tot haberet in eo visa et scita, quot alter : et sic equales essent in numero scitorum.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus non loquitur de cognitis qua subsunt libero arbitrio, sed de cognitis in quibus subtantialiter est beatitudo, hoc est, in quibus resultat in mente et in corpore per consequens Deus beatificans ut beatificans.
Ad hoc autem quod quaeritur, Qualiter loquuntur? Dico cum Glossa quod nutibus et signis : et nutws vocatur ibi ordo et conversio ad alterum cum voluntate innotescendi; et cum determinatione similitudinis quam habet apud se ad rem. Signum autem vocatur forma que estin Angelo, quae est signum et similitudo rei, eo quod intelligentia est plena formis a creatione sui, quae forme sunt rerum similitudines non quidem accept a rebus, sed a creatione : et sunt similitudines totius ordinis causarum universalium vel particularium ad res factas, quae sunt, et ad futuras: et sub illarum determinatione ad hance rem vel illam Angeli exprimunt quidquid volunt loqui.
Ap 1 autem quod contra objicitur, dicendum quod nutus hic est intelligibilis demonstratio, ad quam sufficit ordo unius ad alterum cum voluntate innotescendi.
Ad aliud dicendum, quod signum est a natura, sed determinatio est ad placitum Angeli: et ideo non exigitur disciplina idiomatis : et est similiter sicut si ego habeam similitudinem hominis apud me, et illam per voluntatem converto ad exprimendum et significandum illum vel illum: et ponamus, quod hoc sufficiat locutioni ad te : patet enim tune, quod tuncnon susciperes aliquid a me: sed determinando similitudinem naturalem rei, ad hoc restringeretur tibi communitas similitudinis hominis; ut in illa quam habes apud te, intelligeres conceptum meum: ‘et hoc vocat Damascenus tradere sibi intellligentias sine voce prolato sermone.
On this page