Articulus 14
Articulus 14
An Angeli omnia loquantur ?
Et videtur quod non : quia non potest aliquis exprimere quod non habet in cognitione: sed contingentia a libero arbitrio dependentia non habent in cognitione. ergoilla non possunt exprimere. Prima patet. Mepia probatur per hoc quod non cognoscunt nisi ea quorum formas acceperunt in creatione: non autem tunc acceperunt nisi eorum que secundum cursum natura eveniunt, sicut patet ab Augustino super Genesim, quod acceperunt cognitionem uniuscujusque rei fiend per opus dispositionis et ornatus et propagationis antequam esset, in Verbo vel a Verbo: ergo videtur, quod de his quae pure subsunt libero arbitrio, non habent potestatem exprimendi.
Sed conrra: Dicit Boetius quod quidquid potest potentia inferior, potest et superior: sed nos possumus loqui omnia que sunt in corde nostro, tam a natura quam a libero arbitrio dependeéntia : ergo et illi.
Sonutio. Ad hoc dicendum, quod Angeli omnia cordis sui ¢oncepta possunt depromere sicut et nos, et hoc a natura habent, ita quod non indigent verbo: quia etiam demones ita loquuntur. Sicut in nobis est, quamdiu est conceptus mentis in sola potestate liberi arbitrii, quod tunc non cognoscitur nisi a nobis et Deo: ita est in illis: sed sicut in nobis pronuntiatio ordinat conceptum ad naturalia instrumenta pronuntiandi vel audiendi, et tunc naturaliter auditur :itain Angelis ordo conversionis ad alium cum voluntate exprimendi causat auditum in uno, et est locutio in alio : et illa conversione conceptus qui subfuit libero arbitrio, extrahitur extra ipsum ad naturalia quodammodo, et tunc ab alio est intelligibilis, ut dictum est prius.
Et quod objicitur, quod non habent cognitionem eorum quae pure subsunt libero arbitrio, verum est quamdiu tantum in libero arbitrio sunt : sed quando ordinantur ad ordinem pronuntiationis, jam sunt naturalia : quia sicut nobis naturale est audire loquentem, sive ipse velit, sive non velit, dummodo loquatur : ita naturale est audire Angelo, sive suscipere ad se conversum sub voluntate exprimendi, et similitudinem rei ad rem determinatam per intentionem innotescendi rem illam alteri : et hoc vocat Basilius motus intentionum quibus innotesceremus invicem, si tantum nuda et intecta anima viveremus.
On this page