Text List

Articulus 20

Articulus 20

Utrum generatio Filii ex Maria Virgine sit a Patre aut a tota Trinitate ?

ARTICULUS XX. Utrum generatio Filii ex Maria Virgine sit a Patre aut a tota Trinitate ?

Deinde quaeritur de hoc quod dict : "Quamquam per hoc quod dicit hodie, etiam possit intelligi dies, etc."

1. Hoc enim falsum videtur : quia nec Pater nec Spiritus sanctus genuit eum ex Maria Virgine. Ipse enim generatione temporali est in terris sine patre : sicut generatione aeterna in ccelis est sine matre.

2. Praeterea, Gum tres communiter incarnationem ejus fecerunt, secundum hoc quod dicit, tres communiter patres fuerunt, et genuerunt eum : ergo ipse Filius genuit seipsum, quod falsum est.

Sotvtio. Dicendum, quod improuprie locutus est Augustinus, et secundum temporalem generationem si dicatur quod Pater genuit, exponendum est genuit, id est, fecit quod generaretur : et est similis modus loquendt, Matth. ur, 9, super illud, Potens est Deus de lapidibus istis, etc , ubi dicit Glossa: In hujusmodi rei testimonium Deus de Sara genuit filiam, hoc est, fecit quod generaretur de Sara.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 20