Articulus 21
Articulus 21
An Filius semper generetur a Patre, stout splendor a lumine ?
Responsio. Dicendum quod non iteratur divina generatio, sicut splendor iteratur : sed quia generatio non dicit nisi rationem qua Filius est a Patre : et illa continue demonstratur, et non semel et deficit : ideo recipit fides, quod Filius semper generatur ; et ex hoc tunc non sequitur, quod numquam generatio ejus perficiatur, sed quod ratio existentie Filiia Patre continue demonstretur in Patre et Filio.
Qualiter autem splendor continue generatur a luce, probat Augustinus in libro VI supra Genesim, sic : Quod illuminatum est, non illuminatur amplius : sed aer continue illuminatur a sole presente sole : ergo numquam potest dici, quod illuminatus sit : et in talibus simul sunt illuminari, et iluminatum esse : sed tamen usus habet, quod illuminari dicitur, quia nune primo recipit lumen : illuminatus autem, quando jam recipit.
On this page