Articulus 22
Articulus 22
An vivum tantum nascatur ex vivo ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Hilarius, ibi, N, "Quod autem ex vivo vivum natum est, habet nativitatis perfectum, etc."
Hoc enim videtur falsum: quia puer nascitur de vivo: et tamen non habet nativitatis perfectum : nascitur enim de patre et matre viventibus.
Ap xoc dicendum, quod nihil nascitur ex omnino vivo, nisi quod nascitur ex vita ipsa prima : et ideo solus Filius nascitur ex vivo. Et hoc probatur sic : In generatione simplicium mineralium nihil est vivum : quia illa non vivunt : sicut si luminosum proferat lucem, vel elemen- tum speciem suam, vel ex commixtione elementorum fiant lapides vel metalla. In generatione autem vivorum duplex modus est, scilicet ex generante uno, et ex mortuo : sicut in his quae ex putrefactis nascuntur, quorum. modum generationis supra tetigimus : et in ills patet, quod non est generatio ex vivo. Ex vivo autem generante, neque in plantis, neque in animalibus, neque in hominibus fit generatio nisi ex semine, quod non vivit actu anime : et illa ex quo ut essentialiter in nato remanente, non fit generatio ex vivo. Sed in divinis si prepositio notat identitatem essentiae, quia nihil nisi vivum estin Patre, fit generatio ex ipsa vita et vivo et hoc attendit Hilarius, quando dicit, quod non potest esse nisi vivum quod est ex vivo natum. Unde, Joan. v, 26: Sieut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam im semetipso.
On this page