Articulus 23
Articulus 23
An verius sit quod dicit Magister, neque ex dertvatione, sed ex virtute ?
Sotvurio. Dicendum, quod non est detivatio in generatione proprie nisi que quandoque est in fieri: haec autem non competit divine generationi : et hoc vocat Hilarius esse ex virtute : quia quidquid est in fieri, est in potentia infirmitatis.
Dionysius autem et Anselmus dicunt, quod in Patre est fontana deitas propter virtules generativam et processivam : non tamen oportet, quod omnia quae sunt in fonte et rivis ad divinam generationem vel processionem transferantur : quia in symbolicis non attenduntur omnia, sed tantum ea quae nobilitatem pradicant : unde de rivo non transfertur plus ad Filium quam quod ex alio est, sicut rivus a fonte est.
On this page