Divisio Textus
Divisio Textus
"Nunc vero post Filii aeternitatem, etc." Hic incipitur pars illa quae est de processione Spiritus sancti, et dividitur in duas partes: in quarum prima agit de processione ejus @terna. In secunda autem agit de processione ejus temporali que incipit in distinctione XIV, ibi, A, "Praeterea diligenter annotandum est, quod gemina est processio, etc."
Prima dividitur ulterius in tres : in quarum prima agitur de modo processionis ejus in nomine. In secunda de processione ejus in comparatione ad terminuma quo, quae incipit in distinctione XI, ibi, A, "Hic dicendum est Spiritum sanctum esse a Patre et Filio." In tertia de differentia processionis Spiritus sancti, et generationis Filii, quae incipit in distinctione XIII, ibi, A, "Post hoc con- siderandum est, talibus quales nos, etc."
Prima harum partium continetur tota in hac distinctione, quae dividitur in tres partes : quarum prima continet, qualiter Spiritui sancto attribuitur, quod sit charitas vel amor. Secunda continet, quod ut amor procedit a Patre et Filio, que incipit ibi, F, "Nunc vero quod incepimus ostendere, etc." In tertia assignatur ratio hujus nominis, quod ipse dicitur Spiritus sanctus proprio nomine, ibi, H, "Hic notandum est, quod Spiritus sanctus in Trinitate specialiter dicitur, etc."
In prima harum continentur quinque : quorum primum habet, quod sicut Spiritus sanctus est Patris et Filii communiter, ita insinuat amorem utriusque. Secunda habet probationem hujus per Canonicam Joannis, ibi, B, "Joannes autem in Epistola." Tertia probationem habet, quod charitas in divinis dicitur essentialiter et personaliter, ibi, in medio B, "Nescio cur sicut sapientia et Pa- ter, etc." Quarta habet probationem per exemplum, ibi, D, "Pluribus enim exemplis." Quinta habet probationem, quod Spiritus sanctus est charitas de qua dicit Joannes, quod Deus ex Deo est, ibi, sub principio E, "Spiritus autem Sanctus ubi sit dictus charitas invenimus, etc."
On this page