Articulus 1
Articulus 1
Quomodo differant nomina quae attribuuntur Spiritui sancto, amor, dilectio, charitas ?
Incidit autem questio primo de hoc quod dicit : "Spiritus sanctus amor est, sive charitas, sive dilectio Patris et Fiii." Et queruntur duo : quorum primum est de differentia horum nominum que tangit. Et secundo, utrum Spiritus sanctus ut amor procedat ?
1. Videtur autem non esse differentia : quia Augustinus dicit super illud Joannis, xx1, 43, 16 et 17: Simon Joannis, diligis me? et subjungit in fine dicens, Amas me? quod amor et dilectio sunt idem : ergo videtur quod non differant.
2. Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus : Mihi videntur theologi commune quidem ducere dilectionis et amoris nomen '.
Item, ibidem, reprehendit Dionysius distinguentes inter dilectionem et amorem, dicens quod faciunt vim levibus sonis, quasi nos non possimus quater unum per bis duo, et patriam per natale solum significare : ergo videtur, quod amor et dilectio et charitas sunt idem.
SED CONTRA : Isidorus dicit amorem esse rationalium et irrationalium, dilectionem autem rationalium tantum : ergo videtur, quod non sint idem.
2. em, Nos dicimus nos multa amare que non amamus ex charitate: ergo amor et charitas non sunt idem.
3. Item, Etiam in turpi amore bene inducimus nomen amoris, sed non nomen charitatis : ergo ista non sunt idem. Similiter nos ponimus ordinem in his que excharitate diligimus : in dilectione autem plura sunt : quia diligimus cibum, potum, et hujusmodi : non tamen charitatem habemus ad illa : ergo videtur in eis esse differentia.
Solutio. Dicendum, quod amor et dileclio et charitas in gratuitis donis nominant idem, secundum diversas tamen considerationes: tamen in se considerata se habent sicut superius et inferius : si enim ista ponantur circa gratuitum amorem tantum, tunc nominant eumdem habitum secundum diversam considerationem sui actus. Amor enim dicit adhesionem affectus ipsi bono quod amatur. Dilectio autem dicit eumdem affectum, secundum quod est ex electione rationis praeligentis illud de bonis aliis que amantur, sicut dicitur in Canticis, v, 10: Dilectus meus electus ex millibus, Sed charitas nominat eumdem affectum, secundum quod sub inestimabili pretio ponit amatum : charum enim dicitur quod magni pretit estimatur, sicut habetur in Cantic. vin, 7: Si dederit home omnem substantiam domus sux pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. Si autem ista tria non circa gratuitum amorem considerentur, sed in se, tunc differunt sicut genus et species. Omnis enim dilectio est amor, sed non convertitur : et omnis charitas est dilectio et amor, sed non convertitur : quia tunc amor est in sensibiliter amatis et rationabiliter, sed dilectio est in rationabiliter amatis tantum, charitas autem in gratuitis tantum.
Ad hoc autem quod primo objicitur, dicendum quod Dominus ibi ter quesivit ut acciperet confessionem Petri, non de amore, sed de amoris circumstantiis, secundum beatum Bernardum, quae sunt diligere dulciter quod est amoris in quantum est amor, et diligere sapienter quod est dilectionis in quantum est dilectio, et diligere ferventer quod est charitatis in quantum est charitas: et non intendit ibidicere Augustinus quod ista non differant ratione, sed quod non differant re.
Ad id quod objicitur de Dionysio, dicendum quod Dionysius non reprehendit distinguentes in ratione nominum : sed potius loquitur contra quosdam qui dixerunt, quod amor non acciperetur in bona significatione, et ideo non deberet poni in divinis : contra quos adducit etiam illud Sapientie, vin, 2: Amator factus sum forme illius. Et illud quod dixit divus Ignatius martyr de Domino Jesu Christo : "Meus amor crucifixus est." Unde idem nominat amor, quod dilectio, licet sub alia nominis ratione.
On this page