Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum Spiritus sanctus procedit ut amor, et utrum charitas in homine et Angelo sit habitus voluntatis ?

ARTICULUS II. Utrum Spiritus sanctus procedit ut amor, et utrum charitas in homine et Angelo sit habitus voluntatis ?

Secundo quaeritur, Utram Spiritus sanctus procedat ut amor? Et videtur multiplici ratione, quod non.

1. Primo sic: Omne nomen quod non nominat ut distinctum ens, sed ut in alio, non convenit persone per se existenti: amor autem id quod nominag, dicit ut in aliquo existere : ergo non competit person# per se existenti perfecte : Spiritus sanctus est persona per se perfecta ergo non competit e1 procedere ut amor.

2. Item, Amor est ejus in quo requiescit affectus : ergo accipitur semper ut in aliud procedens: Spiritus autem sanctus non procedit in aliud, imo ipse procedens manet in seipso distinctus : ergo non procedit ut amor.

3. Item, Persone divine hypostases sunt perfecte, sicut Filius et Pater nullus autem amor secundum rationem amoris dicit hypostasim, sed habitum, et accidens hypostasis : ergo Spiritus sanctus non procedit ut amor.

4. Item, Tantum amatur Spiritus a Patre sicut Filius : ergo amor medius est nexus Patris et Spiritus sancti: si ergo Spiritus sanctus est amor, erit amor amoris, quod in nullo est, quia sic iretur in infinitum: ergo Spiritus sanctus non procedit ut amor.

5. Siforte dicas, quod amor dicat distinctum ab amante : et ideo illa distinclio personalitatem facit et personam. Contra : Essentia divina est ejus amor quo Deus amat etse et alia : tamen cum dicat distinctionem secundum nomen, non distinguitur essentia a Patre : ergo talis distinctio non sufficit ad faciendum personam. Praeterea, Pater nominat substantiam distinctam, et similiter Filius, et generatio dicit actum nature in communicatione nature a Patre in Filium : amor autem nec dicit substantiam secundum nomen, nec dicit rationem processionis substantialis: ergo videtur ad distinctionem personalem non pertinere.

6. Praeterea, Cum in natura intellectuali sint alie potenti, et alii habitus, quam voluntas et amor, videtur quod processio cujuslibet potentie in habitum vel actum deberet facere personalem distinctionem, sicut potentia quae est ad arduum, quae irascibilis vocatur, dividitur contra concupiscibilem, cujus habitus amor attribuitur Spiritui sancto.

7. Item, Apprehensio boni est ante amorem boni: et ita videtur secundum naturam prius in Deo procedere boni apprehensio quam amor: et ita magis illa processio debet causare personam quam ista.

8. Si forte dicas, quod apprehensio boni pertinet ad Filium, eo quod ipse est ars et ratio Patris. Contra : Filio adscribitur veritas : ergo boni apprehensio cum secundum rationem differat, sicut intellectus speculativus et practicus, vi~ detur ad alterius persone distinctionem pertinere.

9. Item, Cum multi sint motus et passiones concupiscibilis, sicut concupiscere, desiderare, velle, quare penes actus istos vel habitus non accipitur aliqua persona distincta ?

10. Praeterea, In mente amor procedit a mente, ut actus, non ut potentia distincta : ergo videtur, quod nulla in divinis persona penes hanc processionem distingui debeat.

Si rorte propter hoc dicatur, quod Spiritus sanctus non procedit ut amor.

Contra: 1. Quidam Philosophus dicit, quod substantia separate spirituales dividuntur per potentiam intellectus et voluntatis, et non plus: ergo sicut in Deo habemus unam processionem personalem ex parte intellectus, ita unam debemus habere ex parte affectus: illa autem non est nisi amoris : ergo amor notabit in divinis personalem distinctionem.

2. Item, Homines bene viventes non concordant in natura tantum, sed potius querunt consensum amicitie: quia dicit Philosophus, quod amicitia est beatitudo, aut non sine beatitudine : ergo Pater et Filius cum non in paucioribus conveniant quam nos, conveniunt etiam in consensu amicitie : amicitia autem semper spirat amorem ergo spiratus ipse sic amor est, et procedit ut amor.

3, item, Hilarius in libro de Synodis : Quod scriptum est, ut sint quidem per substantiam tria, per consonantiam vero unum, non habet calumniam : quia cognominato Spiritu, id est, Paraclito, consonantie potius quam essentia, per similitudinein essentia praedicare convenit unitatem. Ex hoc accipitur, quod Pater et Filius non tantum conveniunt in similitudine sive identitate essentiae, sed etiam in consonantia amoris: cum ergo ille amor in Deo existens non possit esse nisi Deus, erit illa consonantia Spiritus sanctus.

4. Item, Cum mens nostra amat se, ita est aliquid in ipsa amor sui, sicut notitia sui : sed notitie in divinis respondei persona Filii: ergo amori respondebit alia persona, et illam vocamus personam Spiritus sancti.

SoLunio. Dicimus, quod Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio ut amor quose invicem diligunt : ethoe precipue cogit ista ratio : quia absurdum est ponere, quod Pater et Filius in nullo conveniant in quantum distincti sunt: in essentia autem conveniunt in quantum unum sunt : sed nos videmus, quod in omni natura rationali et non rationali omnes deliciae et jucunditates quas possunt habere in vita in quantum sunt differentes persone, fundantur omnes super mutuum amorem : propter quod etiam quidam Philosophi principia omnis nature ponebant litem et amicitiam, tamquam alterum natura ab ipso universitatis principio ut divinum quoddam acciperet, scilicet amicitiam, quod congregat et unit: alterum autem haberet, scilicet litem, ex ipsa privatione materi sibi concretum: unde Pater et Filius in eo quod persone distinctz sunt, conveniunt in hoc amore qui procedit ab ipsis quo se invicem amant : et ille est Spiritus sanctus.

Ap 1p ergo quod primo objicitur, dicendum quod amor dupliciter considerari potest, scilicet secundum id quod nominat, et sic non nominat hypostasim completam, sicut nec verbum : verbum enim nostri intellectus notitia est, que accidentalis est intellectui. Alio modo consideratur secundum proportionem ad naturam in qua est, scilicet divinam vel humanam: et secundum hoc erit perfectus vel imperfectus, sicut et verbum : unde cum in natura divina nihil sit imperfectum, oportet Spiritum a per- sonis ut persone sunt procedentem esse perfectam in substantia personam.

Ad aliud dicendum, quod Spiritus sanctus procedit ut in aliud, et manet in seipso distinctus: hac enim non sunt opposita ; in quantum enim refertur ad Patrem et Filium ut ad unum principium sui, sic manet in se distinctus ab utroque per relativam oppositionem, sed in quantum in ratione amoris personalis procedit, nihil prohibet quod a Patre procedat in Filium, et e converso a Filio in Patrem, precipue cum haecsit vera, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, et Pater diligit Filium Spiritu sancto, et Filius diligit Patrem Spiritu sancto : in quibus omnibus accipitur quod processionis est, et quod amoris qui specificat modum procedendi : et si accipitur processio in se, non causabit nisi distinctionem procedentis ab his a quibus procedit: si accipitur modus quo specificatur, sic causatur nexus Patris et Filii in vinculo amoris qui est Spiritus sanctus.

Ad aliud dicendum, quod haecest falsa, nullus amor secundum rationem amoris, etc.: quia amor personarum divinarum cui non convenit nisi perfectio substantiae, et non accidens, est amor perfectus in hypostasi.

Ad aliud dicendum, quod Spiritus sanctus amatur a Patre et Filio dilectione essentiali, et non amore qui distinguatur a Spiritu sancto : et hoc patet in simili : quia sive attendamus in imagine, sive in distinctis hominibus, numquam amor causat alium amorem quo diligatur ile. In imagine quidem, quia bene videmus, quod a noscente et notitia causatur amor ejus quod notum est: sed ulterior amor non causatur, sed ipse amor diligitur eodem amore. Similiter inter homines diversos consensus causat amorem quo conspirant et concordant homines : sed non ab hoc amore causatur alter quo diligatur ille. Si dicas, quod non est simile : quia amor in inferioribus non est persona distincta amabilis: secundum hoc facilius habeo propositum, quod non est alter amor: persona enim illa in nullo distinguitur ab aliis personis nisi in oppositione relativa: ille secundus amor aut distinguitur oppositione relativa a primo, aut non. Si sic: ergo speciali proprietate differunt ab eo: ergo sicut Pater et Filius in quantum sunt unum principium Spiritus sancti, non dicuntur amor personalis: ita ille amor secundus non debet dici amor, sed ab alia proprietate opposita denominari, sicut fit in Patre et Filio, quod falsum est. Si autem non differt, habeo proposilum quod est idem isti, et non sunt duo, sed unus amor.

Ad aliud dicendum, quod essentia divina est amor Patris et Filii, sed aliter quam amor personalis. Sicut enim diximus, ponere Patri et Filio convenientiam in essentia tantum, hoc est parum : quinimo si ponamus pec impossibile Patrem et Filtum non esse unum Deum, sicut sunt, sed duos et perfectos, adhue convenient in amore qui procedit ab eis etiam distinctis, et in quantum persone sunt : et ille amor qui sic procedit ab eis distinctis non unde unum sunt in essentia, personalis et notionalis est: unde quod essentia amor est et dicitur, hoe non est Patris et Fulii in quantum sunt persone distinct, sed potius in quantum unus Deus : et ideo non est eorum ut ab ipsis, sed potius est eorum ut ipse est; ideo non est distinctus ille; sed personalis qui est eorum, non unde sunt unus Deus, sed in quantum persone sunt conspirantes, ille est eorum ut ab ipsis: et ideo distinguitur ille ab utroque.

Ad aliud dicendum, quod natura spiritualis multiplex est: quaedam enim est que refertur ad corpus multarum et dissimilium partium, sicut anima rationalis ad corpus organicum : et illa habet varietatem partium multarum secundum proportionem ad partes corporis, quas suis partibus perficit et movet: quedam vero non habet relationem talem ad corpus: et ideo non oportet quod habeat partes hujusmodi : unde dicit Commen- tator super metaphysicam, quod in substantiis separatis non manifestantur potentia nisi intellectus et voluntatis : et quidquid sit de hoc, sive verum sit dictum sive non, dicendum quod ile substantiae non habent multas dlarum potentiarum que sunt anime in corpore, et precipue vegetabilis, et etiam quasdam sensibilis anime non habent : licet enim cognoscant sensibilia particularia,et sic dicantur habere sensum, erit sensus aequivoce dictus ad nostrum sensum, eo quod nostra sensibilis cognitio non sit in actu nisi variata ab ipsorum sensibilium immutatione, quod absurdum esset in talibus substantus ponere. Similiter autem in Deo secundum hoc non erit ponere secundum naturam virtutes nisi intellectus et voluntatis : quia amplioris potentie erunt in eo quam in nobis: quia intellectus erit respectu sensibilium et universalium, et voluntas respectu omnium bonorum: et ita non oportet, quod penes potentias plures sint plures persone procedentes.

De habitibus autem quod quaerit etiam illa objectio, dicendum quod secundum rationem multi sunt habitus rationalis substantia, sed nullus est intimi affectus demonstrativus nisi charitas: omnes enim alii aut imperfecti sunt, aut ad aliquid extra, et non ad id quod est in eadem natura : amor autem pracipue est intimus, et in id quod pertinet ad nature ejusdem societatem et unionem : et ideo penes ipsum accipitur processio persone, et non penes alios habitus.

Kadem autem objectio ponit questionem de irascibili, quod scilicet penes ipsam debet accipi persona sicut penes concupiscibilem : et hane objectionem faciunt quidam supponentes, quod in natura anime rationalis ut rationalis est, et in natura Angeli, et in natura divina, secundum rationem debeant esse concupiscibilis et irascibilis: et hoc a nullo Auctore habetur omnino, nisi ab eo libro qui falso adscribitur Augustino, qui dicitur de Spirits et anima. Philosophus enim in fine primi Ethicorum, Damascenus, Gregorius Nicenus, et Avicenna, dicunt contrarium. Similiter Glossa super principium Ezechielis quae recitat sententiam Platonis, quod concupiscibilem posuit in hepate, irascibilem autem in felle : et ratio hujus est, quia ille potentia sunt denominate a passionibus que sunt ira et concupiscentia: omnibus autem (etiam qui parum noverunt) patet hoc quod passiones non sunt rationalis nature, sed sunt inferentes vel illatee in sensu: unde plane possumus dicere, quod questio falsum supponit, scilicet in natura omnino spirituali esse concupiscibilem et irascibilem, in qua proprie est voluntas : quia sicut dicit Philosophus, in rationali voluntas fit, i irrationali desiderium et animus.

Si autem secundum hoc queratur, Cujus ergo vis est charitas quae in Deo et in Angelo ponitur? Dicendum, quod voluntatis. Si objiciatur, quod etiam amor nominat passionem, et ita est alicujus partis sensibilis anime, et non Dei vel Angeli. Dicendum, quod non est verum generaliter: sed per corporalem actum, et habens contrarium, veruin est quod nominat passionem, sed non amor qui dicit affectum voluntatis rationalis. Si autem non fiat in hoc vis, sed volumus concedere duplicem irascibilem, et duplicem concupiscibilem, scilicet humanam et sensibilem, tunc dicimus, quod non est simile de habitu irascibilis, et concupiscibilis : quia irascibilis est respectu ejus quod est extra, quod repelli habet per victoriam super ipsum: concupiscibilis autem est respectu eorum que unienda sunt intus, et respectu unientium : et ideo penes habitum concupiscibilis est processio persone, et non penes habitum irascibilis.

Ad aliud dicendum, quod apprehensio omnis attribuitur Filio, et pracipue apprehensio boni: quia illa spirare facit amorem, et est operativa ut ars operatur : speculativa enim est in universali, et non est de rebus nisi in potentia exi- stentibus. Licet autem speculativus et practicus differant, non tamen penes speculativum accipitur verbum quod est Filius, quia verbum illud (ut dicit Augustinus in libro VIIT de Trinitate) est notitia amata, et ideo est in ratione optimi: sed penes speculativum per appropriationem non ita convenit accipere personam duabus de causis, quarum una est : quia ipse est a re intus procedens in speculationem: et ideo oppositum modum habet ad processionem personie de persona : sed practicus est procedens de intelligente in opus, et ideo ille similior est processioni personarum. Secunda causa est, quod speculativus non est rei in propria natura, sed potius in ratione universali in qua res non est nisi in potentia : sed practicus est de propria natura rei: et ideo iterum magis convenit personarum processioni, quae propriam naturam accipiunt a persona a qua procedunt.

Ad aliud dicendum, quod Filio non attribuitur speculativum nisi attributione minus propria : quia idealis intellectus in divinis est operativus omnium rerum ideatarum quae procedunt in opus: et ille secundum Augustinus in libro LXXXIII Questionum, attribuitur Filio.

Ad aliud dicendum, quod supponendo, quod charitas vel amor sint concupiscibilis in natura spiritual, nullus aliorum actuum dicit completam et intimam inchnationem affectus ad amatum: et hoc sic probatur: Velle dicit actum voluntatis per se, qui communis est intimo et completo, et non intimis et incompletis. Cetera autem patent per Psalmum oxvinl, 20, ubi dicit: Coneupivit anima mea desiderare justificationes tuas. Unde concupiscere minus est quam desiderare, desiderare autem adhuc minus quam velle, et velle minus quam amare ex charitate.

Ap vLtimum dicendum, quod secus est de imagine creata a Deo : quia imago in multis est dissimilis, praecipue in simplicitate nature et perfectione: et ideo quod accidens est in ipsa, hypostasis divina distincta est in Deo, ut patet per ante dicta : tamen si quis consideret dicta Augustini supra notata, amor et notitia non omnino sunt accidentalia menti, sed secundum aliquem modum substantialia sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2