Text List

Articulus 3

Articulus 3

An verbum proprie conveniat Filio ?

ARTICULUS III. An verbum proprie conveniat Filio ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Sicut proprie verbum Dei etiam sapientia, etc."

Ex hoc enim accipitur, quod verbum proprie convenit Filio.

SED CONTRA : 1. Pater dicit se, Filius dicit se, et Spiritus sanctus dicit se: aut ergo dictum ab eis est verbum, aut non. Si est ver~ bum, et verbum procedit a dicente : ergo Filius procedit non tantum a Patre, sed etiam ase, et a Spiritu sancto. Si autem non est verbum. Contra : Quando a dicente non dicitur verbum, nihil dicitur : ergo Filius dicendo se et Spiritus sanctus dicendo se, nihil dicunt, quod absurdum est.

2. Praeterea, Sicut dicit Anselmus in Monologio : Quilibet tram dicit se in alium vel in alios duos: ergo videtur quod non tantum Filius dicatur verbum.

3. Praeterea, Dicit omnes creaturas, sicut dicitur in principio Genes 1, 3: "Dixit Deus : Fiat lux", etc., et Psal. xxxul, 9, et cxivul, 5 : Ipse dixit, et facta sunt -ipse mandavit, et creata sunt. Hoc autem dicere est creare ; cum ergo omnibus aequaliter conveniat hoc dicere, omnibus conveniet verbum ab ipsis procedere,

SED CONTRA: 1. Augustinus : In eo est Verbum quo Filius : sed Filius est generatione qua distinguitur a Patre, et a Spiritu sancto ; ergo verbum est eadem generatione distinguente.

2. Item, Anselmus : Mirum quidem et ineffabile video, scilicet tres dicentes, quorum quilibet dicit se et alios duos : et tamen unum solum verbum, et unius tantum esse verbum, quia Patris: ergo videtur, quod tantum notionaliter verbum sumatur.

Solutio. Dicendum, Questio de Verbo longa est et difficilis : et infra suo loco tractabitur : sed hie modo sufficiat, quod meo judicio verbum dicitur dupliciter, scilicet essentialiter, et personaliter : et verbuin essentialiter dictum appropriate convenit Vilio, personaliter vero non nisi proprie convenit ei. Sicut enim duo nomina habemus ex parte Spiritus sancti, quorum unum convenit proprie, sicul Spiritus sanctus : alterum autem uno modo dictum convenit propric, et alio modo dictum convenit appropriate, scilicet amor, vel charitas : ita est ex parte Fili quod habet unum nomen conveniens non nisi proprie, scilicet Filius : aliud autem uno modo dictum convenit proprie, alio modo dictum appropriate, et hoc est verbum.

Ap 1p ergo quod primo objicitur, dicendum quod dicere aequivocum est ad dicere essentiale quo quilibet dicit se et alium, et ad diccre notionale quo solus Pater dicendo generat Filium. Sunt au- tem qui dicunt, quod dicere dicitur tripliciter, scilicet essentialiter quomodo quilibet dicit se: et essentialiter connotando effectum in creatura, quo quilibet dicit creaturam : et notionaliter, quo solus Pater dicit verbum, et in hac tertia sola significatione respondet ei verbum : et hoc est verum quod respondet verbum personale : sed quod in duplici alia significatione nullum verbum respondeat, absurdum est : quia qui dicendo non dicit verbum, nihil dicit, quia nihil dicitur nisi verbum.

Ad aliud dicendum, quod Anselmus vult dicere, quod ex pluralitate dicentium non multiplicatur ratio verbi per appropriationem : verbum enim a quocumque dicatur, sive etiam ab omnibus, sive a duobus, semper est appropriabile Filio magis quam alii.

Ap 1 guod objicitur de Augustino dicendum quod eo Verbum est quo Filius, id est, ea relatione dicitur Verbum, licet non ea ratione nominis: et hoc intelligit de verbo personaliter dicto.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3