Articulus 4
Articulus 4
An Spiritus sanctus proprie nuncupetur charitas ?
1. Hoc enim videtur falsum esse : quia quidquid est commune tribus, non potest esse proprium unius: sed charitas est communis tribus : ergo non potest esse proprium Spiritus sancti.
2. Praeterea, Charitas magis videtur appropriari Patri : quia in quadam antiphona de Trinitate cantat Ecclesia : "Charitas Pater est, gratia Christus, communicatio Spiritus sanctus."
3. Item, Charittas virtutum est forma, et sic omnes virtutes aliquid accipiunt a charitate : ergo magis similis et appropriabilis est persone a qua aliw accipiunt, quam ilh quae ab aliis accipit quod ab ipsa nulla alia accipit : hac autem est Spiritus sanctus : ergo non convenit Spiritui sancto.
4. Item, Charitas est finis pracepli, ut dicit Apostolus, | ad Timoth 1, 5°. Finis autem convenit ei in quem ultimum secundum nature ordinem recurrimus. le autem est Pater, ut supra habitum est®: ergo videtur charitas non esse propria Spiritui sancto.
Prarerea, Dicitur essentia charitas in divinis Siniliter dicitur Spiritus sanctus charitas. Et similiter charitas quedam importatur, cum dicitur, Pater et Fihus diligunt se: in verbo enim diligunt importatur charitas quedam. Et quaeritur, Qualiter ille charitates in divinis differant ?
Solutio. Dicendum, ut prius habitum est, quod charitas duplex est: est enim personalis, et essentialis : et personalis dicitur Spiritus sanctus proprie, ita quod nullus alius : essentialis autem dicitur ipse appropriate, sed communiter quilibet alius.
Ad aliud dicendum, quod charitas accipitur dupliciter, scilicet in se, sive ad proprium actum : et secundum quod se habet ad alias virtutes. Siin se, est ipsa in genere amoris, et pertinet ad Spiri~ tum sanctum : et haec est sua propria consideratio. Si autem accipitur ut comparatur ad alias virtutes, sic habet rationem cujusdam principii ad alias virtutes, et sic aptatur Patri.
Ad ultimum dicendum, quod in divinis est charitas essentialis, et notionalis, et personalis. Et patet hoc ratione, et exemplo. Ratione sic : Pater et Filius diligunt se in quantum unum sunt in natura : et in hac dilectione necessario etiam includitur Spiritus sanctus qui est ejusdem essentiae cum Patre et Filio : unde ly diligunt dicit actum charitatis essentialis. Cum autem dico sic, Pater diligit Filium amore qui est Spiritus sanctus, importatur duplex amor, scilicet notionalis in verbo quo Pater et Filius unum sunt inspirando amorem : et alius amor importatur per nomen quod est, amore qui est Spiritus sanctus. Exemplo autem id idem ostenditur : sponsus enim et sponsa diligunt se in convenientia natu- rae et societatis quae est inter homines bene convenientes : et a tali dilectione non excluduntur alii boni socii ad eamdem vitam pertinentes : et hac dilectio quantum potest, respondet dilectioni essentiali. Diligunt se etiam sponsus et sponsa ad actum communicationis nature per generationem :et ab hac dilectione excluditur etiam proles genita : et haecrespondet, quantum potest, dilectioni notionali in quantum sunt principium Spiritus sancti Pater et Filius: que dilectio non est Spiritus sanctus, quia Spiritus sanctus non est principium quo Pater et Filius spirant Spiritum, sicut nec Filius est paternitas qua Pater generat Filium. Tertia dilectio est qua com- placent sibi in prole genita : et esset hoc magis simile, si proles esset amor: quia tunc diligerent se in amore illo: et hee dilectio respondet personali dilectioni. Aliud exemplum magis conveniens est in mente. Ponamus enim memoriam non generare intelligentiam, adhuc diligeteam in quantum ad eamdem naturam mentis secum pertinet: si autem ponamus sicut verum est, concordiam memoria et intelligentia in producenda voluntate sui, ipsa concordia producendi dicet amorem similem notionali amori in divinis : voluntate autem jam producta, ipsa voluntate nectente memoriam et intelligentiam iterum diligunt se : et erit dilectio sicut personalis.
On this page