On this page
Expositio Textus
Expositio Textus
Deinde quaeritur de hoc quod dicit "Sicut Legis nomine aliquando simul omnia, etc." Ubi sic in Scriptura accipitur ?
Et dicendum, quod Joan. xv, 25, Lex ponitur pro toto Veteri Testamento, ubi dicit Dominus: "Ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis": hoc enim in Psal. cxvint, 161, scriptum est’ : qui non dicitur Lex, nisi quia est de Veteri Testamento, quod etiam instrumentum est, quia instruit, et sicut instramentum harmoniam litter ad spirttum, et typi ad veri- tatem ostendit. Similiter ibi, cxvin, 4 : "Beati immaculati in via qui ambulant in lege Domini": ibi enim tota Scriptura potest dici Lex. Et ibi, Psal. 1,2: "Jn lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte." De data lege per Moysen est istud Joan 1, 17: "Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est." tem, Eccli. xxtv, 33 : "Legem mandavit nobis Moyses in preceptis justitiarum." Et, Deuter. xxxtu, 2: In dextera egus ignea lex.