Text List

Articulus 5

Articulus 5

An sapientia non sit propria, sed appropriabilis tantum ?

ARTICULUS V. An sapientia non sit propria, sed appropriabilis tantum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Sicut ergo unicum Dei verbum proprie vocamus nomine sapientix, etc.",

1. Hic enim dubium potest: esse, quod sapientia est appropriabilis, et non propria : charitas autem appropriabilis, et propria, quae sit causa hujus ?

2. Item, Cum verbum sit appropriabile, et proprium, ut prius ostensum est : quare non similiter sapientia ?

3. Si picas, quod sapientia in sapiente est ut perfectio ipsius secundum sapere : et ideo non potest esse propria : quia tunc Pater saperet quasi formaliter sapientia qua ab ipso esset. Contra : Eodem modo video, quod amor esl in amante sicut perfectio, vel amare vel diligere : ergo non debet esse proprius, sed appropriatus.

Sorurio. Dicendum sine prejudicio, quod ratio istius dicti dependet a ratione nominum : quia sic charifas hoc quod dicit, dicit ut in aliud, vel in alium procedens : unde Augustinus dicit, quod "charitas minus quam inler duos haberi non potest." Sapientia autem hoc quod dicit, dicit ut inherens ipsi sapienti, quasi ex alio de quo est sapientia, quia sapientia de rebus est : et leet in Deo sit causa rerum, et non causata a rebus, tamen hoc non dicit ipso nomine : et ideo non potuit congrue proprium esse processioni personarum : et per hoc patet solutio ad primum et ultimum.

Ap medium dicendum, quod verbum dicit ut procedens ab alo, cujus ipsum est intentio et similitudo, precipue quando aliquis dicit se : et ideo illud in se claudit rationem ejus quod est esse ab alio, sicut et charitas vel amor: et ideo cum per esse ab alio distinguantur persone procedentes in divinis, illa nomina erant apta ut representarent plus quam alia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5