Articulus 6
Articulus 6
Utrum Spiritus sanctus sit dilectio qua Pater et Filius diligunt se et nos, et etiam qua nos diligimus Deum ?
ARTICULUS VI. Utrum Spiritus sanctus sit dilectio qua Pater et Filius diligunt se et nos, et etiam qua nos diligimus Deum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Spiritum sanctum non solum esse dilectionem Patris et Fili, qua se invicem et nos diligunt, sed etiam dilectionem qua diligimus Deum, etc."
1. Hoc enim videtur falsum pro prima parte : quia dilectio qua Pater et Filius diligunt nos, notat effectum in creatura ralionali : sed omne tale nomen est es~ sentiale, eo quod ile effectus communi~
2. Item, Una est operatio trium : diligere autem nos est idem quod facere in nobis gratiam qua diligamus Deum : ergo est indivisibiliter trium : non ergo dicit specialiter dilectionem quae est Spiritus sanctus.
3. Item, Dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : Amor est simplex virtus per se motiva ad unitivam quam-~ dam concretionem ex bono usque ad extremum existentium, et ab illo rursus consequenter per omnia ad bonum, ex eadem, et per eamdem, et in eamdem seipsam reflectens, et ad eamdem et semper eodem modo revolutam. Cum ergo ista processio amoris et reflexio in primum bonum amans, sit communiter omnium personarum, non videtur Spiritus sanctus specialiter esse charitas illa qua Deus diligit se et nos.
4. Item, Hoc videtur esse contra Augustinum hic in ultimo capitulo istius distinctionis ', ubi inducit illud Apostoli ad Coloss.1, 13: Transtulit nos in regnumi Filii dilectionis sue,sic dicens : 33 ergo non est in illa Trinitate charitas Dei nisi Spiritus sanctus, Vilius est etiam Spiritus sanctus.
Solutio. Dicendum, sicut supra dictum, quod triplex est in divinis charitas, et illa triplex charitas quadrupliciter significatur, et quandoque etiam quinque modis. Significatur enim essentialiter charitas, quandoque per se solam : ut cum dicitur, Deus charitas est ?. Quandoque etiam significatur notionaliter solum : ut cum dicitur Pater diligit Filium, in quantum persone distincte existentes conveniunt in spirando. Significat etiam personaliter solum : sicut cum dicitur, charitas est Deus ex Deo : sicut Augustinus hic dicit in prescedenti capitulo 5, per contextionem et consequentiam quam accipit ex epistola Joannis. Significatur etiam gquandoque simul essentialiter et notionaliter : ul cum dicitur, 7ranstulit nos in regnum Filei dilectionis sue : et hoc supra probatum est. Significatur quinto modo quandoque essentialiter et notionaliter et personaliter simul . ut cum dicitur, Pater et Filius mittunt, vel dant Spiritum sanctum . ibi enim in effectu connotato accipitur charitas essentialis, et in ratione missionis nolronalis, et in dono ipso quod datur charitas personalis intelligitur . et hoc ultimo modo accipit Magister hic.
Dicendum ergo ad primum quod licet per effectum connotatum accipiatur essentialis charitas, tamen non solus effeclus est ibi: imo in effectu illo qui est appropriabilis Spiritut sancto, intelligitur mitti Spiritus sanctus : et ita notionalis cum illo, et personalis accipitur : unde essentialis accipitur in talibus in recto, et notionalis, et personals in obliquo : et hoc magis declarabitur infra cum de missione disputabitur °.
Ad aliud dicendum, quod una est operatio trium : sed illius operat: appropriatio non aequaliter convenit tribus, sed est quandoque operatum appropriabile uni persone, sed separabile a missione illius persone : sicut virtus politica vel bonitas gratia gratis date appropriabilis est Spiritui sancto, non tamen necessario est missus Spiritus sanctus in collatione hujus gratia. Quandoque autem operatum trium personarum est appropriabile uni inter personas, et inseparabile a missione unius persone : sicut charitas creata data rationali creature, que appropriabilis est Spiritui sancto, et inseparabilis a missione Spiritus sancti in eum cui confertur donum charitalis : et tunc ratione appropriationis et inseparabilitatis in talibus accipitur notionale et personale in essentiali.
Ad aliud dicendum quod Dionystus diffinit amorem in universal, non prout est hujus vel illius. In universali autem dico, prout ex primo bono procedens efficiendo in omnibus entibus aliquid vel esse vel vivere vel sentire vel intelligere vel aliquid boni naturalis vel superadditi. et revertitur in fontem unde emanavit, reordinando omnia entia m ipsum secundum boni appetitum, secundum quod dicimus, quod bonum est quod ommia appetunt : et non loquitur in speciali de amore qui est charitas : tamen etiam ille amor appropriabilis est Spiritui sancto, licet missio Spiritus sancti separabilis sit ab ipso.
On this page