Text List

Articulus 7

Articulus 7

Utrum Spiritus sanctus procedat a Patre in Filium, et reflectatur a Filio in Patrem : ita quod sit amor Filii in Patrem, et Patris in Filium : et utrum ista sit vera locutio, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, et Pater diligit se Spiritu sancto, et Pater et Filius diligunt se dilectione quae est Spiritus sanctus ?

ARTICULUS VII. Utrum Spiritus sanctus procedat a Patre in Filium, et reflectatur a Filio in Patrem : ita quod sit amor Filii in Patrem, et Patris in Filium : et utrum ista sit vera locutio, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, et Pater diligit se Spiritu sancto, et Pater et Filius diligunt se dilectione quae est Spiritus sanctus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in penultino capite F, de verbo Hieronymi: "Spiritus sanctus nec Pater est nec Filius,sed dilectio quam Pater habet in Filium, et Filius in Patrem, etc."

Videtur enim ex hoc quod Spiritus sanctus procedat a Patre in Filiuim, et non quiescat ibi, sed reflectatur a Filio in Patrem : et hoc falsum videtur.

1. Quidquid enim procedit ab aliquo in aliquem vel in aliud, aut recipitur ab illo in quod procedit, aut non. Si recipitur ; ergo videtur, quod Filius recipit Spiri- tum sanctum a Patre : et hoc sonat indigentiam Spiritus esse in Pilio, quod absurdum est,

2. Praeterea, Aut Filius recipit quod habet, aut quod non habet. Si quod habet : ergo receptio est habiti quod non est intelligibile. Si forte dicas, quod non hoc modo habet : ergo variatio ponitur circa Filtum : quia alio modo se habet recipiendo quod habet a Patre, quam ante se habuit, vel quam non recipiendo : et hoc hereticum est.

3. Praeterea, De conversa quaeritur quando dicit, quod est amor Filii in Patrem : ergo Pater etiam recipit a Filio, vel quod non habet, vel quod non hoc modo habet quo recipit : et hoc absurdum est: ergo videtur Spiritus sanctus non esse amor Patris in Filium, et Filii in Patrem.

Juxta hoc ullerius quaeritur de questione antiqua, cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, utrum vera sit locutio, et in qua habitudine ablativus construatur cum verbo ?

1. Quod autem sit falsa, videtur : quia hec est falsa, Pater est sapiens sapientia quam genuit: ergo a simili hac est falsa, Pater et Filius diligunt se dilectione que ab ipsis procedit : hc autem est Spiritus sanctus : ergo haecest falsa, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.

2. Item, In divinis non est aliud diligere, quam esse : ergo si Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, ipsi sunt Spiritu sancto. Et probatur, quod teneat argumentum supra, ubia simili argumentatur Magister, et etiam Augustinus, quod non est Pater sapiens sapientia quam genuit: quia ibi non est aliud sapere quam esse : unde si esset sapiens sapientia quam genuit, esset etiam sapientia quam genuit.

3. Item, Ponamus per impossibile Spiritum sanctum non esse, adhue verum erit quoniam Pater et Filius diligunt se aliqua dilectione, quae verissima dilectio est : ergo videtur, quod non diligunt se Spiritu sancto : quia posito Spiritu, illa dilectio non aufertur ab eis,

4. Item, Fortius objicitur sic : Quidquid aequalem oppositionem habet ad duo, non refertur ad ipsa, nisi ut ad opposita relative . Spiritus sanctus # qualem habet oppositionem relationis ad Patrem et Filium in quantum sunt unum principium Spiritus sancti : ergo non refertur ad ipsos, nisi sicut unum relativorum ad aliud oppositum : ergo non refertur ad ipsos, ut forma amoris uniens et nectens eos.

5. Item, Unum relativorum non potest intelligi esse forma disponens reliquum : cum ergo Spiritus sanctus relativum sit ad Patrem et Filium, non capit etiam intellectus quod possit esse forma uniens et nectens Patrem et Filium: talis autem forma vel quasi forma importatur in verbo diligendi : ergo locutio simpliciter est falsa.

6. Item, Nihil idem principium est oppositionis, et unionis vel nexus: processio Spiritus sancti principium est oppositionis relative : ergo non potest esse principium ut forma uniens vel nectens.

Prarerea quaeritur : 1. Cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, cujusmodi actum dieat ly diligunt ? Aut enim dicit actum essentialem, aut notionalem. Si essentialem : tunc sequitur, quod sunt Spiritu sancto : quia secundum hoc idem est ibi esse quod diligere: sed hoc est falsum : ergo non dicit actum essentialem. Si vero dicit notionalem. Conrra : Secundum hoc loco ejus potest poni verbum quod denotat illum actum, et secundum hoc possemus dicere, Pater et Filius spirant Spiritu sancto : hoc autem est falsum, quia non spirant Spirilu sancto, sed potius Spiritum sanctum.

2. Praeterea, Si dicit notionem : aut notionem qua distinguuntur Pater et Filius ab invicem, aut eam in qua sunt unum. Si primo modo : tunc diceret paternitatem vel filiationem, quod aperte falsum est. Si autem: secundo modo dicat notionem : tunc videtur, quod dicat notionem illam qu est principium : ergo possum dicere, Pater et Filius principiant Spiritum sanctum Spiritu sancto : et hoc iterum falsum est.

Praeterea quaeritur, Quare admittitur illa, Pater et Filius diligunt-se Spiritu sancto : non autem hee, spirant Spiritu sancto : cum spirant et diligunt dicant eamdem notionem ?

Praeterea quaeritur de habitudine pronominis ad verbum: videtur enim esse reciprocum, vel retransitivum. Si est reciprocum tunc dilectio quae importatur in actu diligendi, notatur transire in eumdem a quo exivit: est enim sensus, Pater diligit se Spiritu sancto, et Filius diligit se Spiritu sancto.

Sed contra: Verbum notans notionem, notat cam in ratione distinctionis ad personam in qua est opposita notio: ergo non debet esse transitio actus ab eodem in eumdem, sed potius distinctus notari debet procedere a distincto. Si autem est transitiva ut sit sensus, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, id est, Pater diligit Filium Spiritu sancto, et Filius diligit Patrem Spiritu sancto, sicut innuit auctoritas Hieronymi. Conrra Quia secundum hoc notatur Filius habere actum dilectionis a Spiritu sancto in Patrem, et e converso Patrem in Filium: ergo Spiritus sanctus non habet ab ipsis, sed potius ili ab ipso.

Juxta hoc quaeritur ulterius, Utrum haecconcedi debeat, Pater diligit se Spiritu sancto, et Filius diligit se Spiritu sancto ?

Videtur autem quod non : quia Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, et unus non sine alio : ergo cum divisim significantur, significantur ut principia plura, et non ut unum: ergo haecest falsa, Pater diligit se Spiritu sancto.

Sed contra : Sienim Pater non potest diligere se Spiritu sancto : aut hoc est quia impotens est spirare Spiritum sanctum sine adjutore, aut quia non vult, et utrumque est absurdum: ergo hac est vera, Pater diligit se Spiritu sancto : et haecsimiliter, Filius diligit se Spiritu sancto.

Uxrerius quaeritur de habitudine ablalivi ad verbum : non enim construi potest in ratione cause efficientis : quia Spiritus sanctus non est causa efficiens, quod Pater et Filius diligunt se.

Si forte dicas, quod in divinis non est causa, sed principium. Conrrs: Terum haecest falsa, Spiritus sanctus est principium ejus quod Pater et Filtus diligunt se: ergo nec in ratione cause, nec in ratione principii construi potest ablativus 1lle. Nec construitur in ratione materia : quia Spiritus sanctus non est materia circa quam solam est dilectio, nec in qua sola, nec ex qua, nec ctiam dispositio matcrialis : cum ergo materia non sumatur pluribus modis, videtur quod in ratione cause materialis non construitur. Nec construi potest in ratione principii linalis : quia Pater et Filus non diligunt se propter Spiritum sanctum, sed propter scipsos. Prasterea finis movet : et secundum hoc esset sensus, quod Spiritus sanctus moveret intentionem Patris et Filii ad hoc ut diligerent se : quod iterum falsum est, quia sic Spiritus sanctus secundum rationem esset ante dilectionem quae importafur in verbo, sicut finis in intentione est ante opus efficicntis. Nec videtur quod in ratione cause formalis posset construi : quia forma est dispositio agentis ad actum : ergo sensus esset, quod Spiritus sanctus esset forma disponens Patrem et Filium ad diligendum se: et secundum hoc Pater et Filius a Spiritu sanclo sicut a forma haberent, quod se invicem diligerent : quod absurdum est: quia non habent ab ipso, sed ipse omnia que habet, habet ab illis.

Propter haecet similia dicit Magister Simon Tornacensis, quod ablativus ille non construitur in habitudine alicujus cause, sed ponitur in designatione signi: et ideo iste est sensus, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, id est, Spiritus sanclus unus in persona spiratus communiter a Patre et Fillo, signum est quod Pater et Filius diligunt se.

SED CONTRA : 1. Secundum hoc divisee quas Hieronymus ponit, non essent vere, scilicet, Pater diligit Filium Spiritu sancto, et Filius diligit Patrem Spiritu sancto: quia Spiritus sanctus non est necessarium signum quod Pater diligit Filium, et e converso: quia sine hoc potest intelligi, quod Pater diligit Filium.

2. Praeterea, Siguum est alicui signum, qui illo signo cognoscat: sed non oportuit Patrem et Filium sibi ipsis facere signum sue dilectionis: ergo hoc signum erit respectu creati: ergo si ponamus nullum creatum esse, tunc erit falsa vel nugatoria ista, Pater et Filtus diligunt se Spiritu sancto.

3. Praeterea, Sapicnlia genita et sapientia creata signum est quod Pater sit sapiens: ergo videtur, quod Pater sit sapiens sapientia genita vel creata.

4. Item, Amor creatus signum est quod Pater et Filius et Spiritus sanctus diligunt se: ergo videtur, quod secundum hoc possimus dicere, quod Pater et Filius. diligunt se amore creato: quia amor creatus signum est quod ips: se diligunt.

Item quaeritur juxta hoc si haec conceditur, Pater et Filius diligunt se dileclione que est Spiritus sanctus, et quae sit magis propria ?

Sotutto. Dicendum sine prejudicio ad primum salvando Hieronymum, quod Spiritus sanctus est dilectio qua Pater et Filius diligunt se: sed ad intelligendum gualiter hujusmodi locutiones sunt vere, et qualiter sunt a quibusdam negate, et a quibusdam concess@, prenotandum, quod cum dicitur, Pater et Filus diligunt se Spiritu sancto, verbum diligunt est notionale, et importat processionein Spiritus sancti activam, et insuper importat modum processionis ejus: sicut verbum, generatur, non tantum dicil processionem Filii a Patre, sed insuper dicit etiam modum processionis Filii. Quia autem modus processionis Spiritus sancti est, quod procedit ut amor : 1deo modum dicit in principali significato, processionem autem dicit ex consequenti secundum inlellectum. Quidam autem attendentes tanlum processionem significatam in verbo, negabant istam, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, propter objectiones factas: et dixerunt, quod Augustinus retraclavit eam in suo simili, quando scilicet retractavit hanc, Pater est sapiens sapientia genita. Sed quia non est consuetudo Augustini, msi faciat mentionem in speciali de isto, ideo aliter est dicendum, quia quando dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, ablativus in duplici habitudine se habet ad verbum, secundum quod duo sunt in verbo : est enim in eo processio acliva, et ad hane non potest esse ablativus in habitudine cause alicujus : sed erit quasi in ratione principiat: vel signi, sicut dicit Tornacensis. Sed quia hoc non est principale significatum in verbo, sed potius modus processionis: ideo ablativus potest se liabere in ratione cause quasi formalis ad verbum : sicut dixerunt quidam ali. Quomodo autem debeat intelligi in ratione cause quasi formalis ablativus, declaratur infra: et sic consequenter ad finem dubia.

Ad id ergo quod primo objertur, dicendum quod ex illa-locutione non accipitur, quod Filius accipiat Spiritum sanctum a Patre tamquam non habitum: sed potius accipiat ab ipso, quod ab eo procedat Spiritus sanctus: quia hoc est Patrem diligere Filium Spiritu sancto, Filium ab ipso accipere quod ab eo procedat amor in quo nectantur et concordent. Gum autem dicitur, Filius diligit Patrem Spiritu sancto, non est alius sensus, nisi quod a Filio procedat Spiritus sanctus, m quo nectitur cum Patre: et ideo patet, quod ex falso intellectu verbi procedunt illa argumenta.

Ap 1p quod ulterius quaeritur de ista, Pater Filtum diligit Spirita sancto, et Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, dico sine prajudicio, quod vere sunt omnes.

Ap i quod contra objicitur, dicendum quod non est simile de sapientia et amo-~ re, ul supra diximus: quia sapientia dicit comparationem ad sapientem tantum: amor autem dicit ut ab amante, et ita magis convenit persone distincte, et insuper diligere importat actum notionalem, cum dicat actum praecedentem et transeuntem ab amante: sapere autem non ita dicit: imo potius transit ad sapientem quam ab ipso, et magis est recipere quam dare vel agere. est diligere dupliciter, scilicet notionale, et essentiale: sed sapere non est nisi essentiale : et ideo non est simile.

Ad aliud dicendum, quod si ponatur Spiritus sanctus non esse, non erit in divinis nisi diligere essentialiter dictum : et hoc diligere est unde Pater et Filius unum sunt secundum essentiam : et ideo ex illo non sequitur personam esse : sed tunc non erit omnimoda perfectio in divinis, cum deficiat communicatio nature divine per modum amoris: si enim persone non sint, deficiet aliqua perfectio in Deo, scilicet communicatio nature, non quod una persona indigeat alia, sed quia non demonstratur nature potestas in communicabilitate nisi sint in ea plures hypostases, sicut infra probabitur.

Ad aliud dicendum, quod Spiritus sanctus dicit duo, scilicet entem ab alio, et modum quo ab alio est: et quantum ad hoc quod est ens ab alio, non importat nisi oppositionem relativam : sed quoad modum quem superaddit, dicit nexum: et hoc nihil est inconventens, sicut in multis relativis invenitur, sicut hic: ipsum genus et species, qua quoad relationem sunt opposita, tamen si consideratur id quod est genus, ipsum est pars speciei, et est potius principium convenientie quam differenti et oppositionis.

Ad aliud dicendum, quod verum est ut relativuin accipitur in ratione sue oppositionis : sed si aliquid additur relativo gratia cujus non opponitur, id potest esse unitivam et quasi formale, sicut est videre cum dico, causa formalis : si enim attendo rationem causalitatis et rationem causati, sunt opposita, et unum non est forma alterius: si autem attendo rationein forma quam ponit causa formalis supra intentionem causalitatis, est id quod est relativum unitivum, et forma sui correlativi quod est causatum.

Ad aliud eadem est solutio, quod ex parte illa qua est principium oppositionis, non est principium nexus et forme.

Ad aliud dicendum, quod hoc verbum diligunt dicit notionem, alio tamen modo quam hoc verbum spirant : quia ly spirant non dicit nisi actum processionis absolute et in se, et gratia illius actus verbum non potest determinari ablativo, nisi sicut dixit Tornacensis, in designatione signi: sed in hoc sensu non scripserunt Sancti auctoritatem istam : sed ly diligunt super actum processionis addit modum procedendi quo Spiritus sanctus ut amor et ut donum processit vel procedit : et ideo cum hic sit quaedam forma, ut postea patebit, recipit determinationem ablativi in habitudine quasi forme cujusdam.

Ad aliud dicendum, quod ly principiat etsi dicat eamdem notionem, non tamen dicit nisi ut aclum processionis a quo, et non specificat modum, sicut facit ly deligunt.

Ad aliud jam patet solutio per dicta.

Ap 1p quod quaeritur de pronomine, dicendum quod utrumque meo judicio est verum, scilicet ut sit reciprocum, et retransitionem notans. Et si dicatur esse reciprocum, ad argumentum factum jam data est responsio . quia ly didigunt non dicit solum actum distinctionis et processionis, imo addit modum, et ille concordat forme vel quasi cuidam forme que est in co aliquo modo a quo est: et hoc patebit in fine ubi solventur objecta de habitudine ablativi. Si autem est retransitiva : tunc iterum vera est, sicut dicit Hieronymus. Et solutum est supra quod objicitur, quod ex hoc non sequitur, quod Pater aliquid recipiat, vel quod Filius aliquo indigeat, sed quod ab ipsis est dilectio qua concordant in quantum persone distincte sunt.

Bene autem concedo quod Pater diligit se Spiritus sancto sub hoc sensu quem pono in verbo sic, A Patre est Spiritus sanctus per modum amoris, qui amor personalis unit ipsum et nectit ad ea que amat quasi quaedam forma.

Ad id quod ulterius quaeritur de habitudine ablativi, dicendum quod respiciendo ad modum notionalis actus qui importatur in verbo, construitur cum verbo ablativus in babitudine quasi formae, Sed duplex est forma, scilicet secundum esse, et secundum bene esse. In ratione forme secundum esse, non construitur ablativus cum verbo. Forma autem secundum bene esse adhuc dupliciter accipitur, scilicet absoluta quae quiescit in eo cujus est forma, et respiciens ad alterum procedens ab eo cujus est forma: sicut cum dico, ille est sapiens sapientia, ablativus dicit formam quiescentem in eo cujus est forma, et non in ratione procedentis a sapiente, ut prius est dictum. Cum autem dico, isti diligunt se amicitia, amicitia est forma, et forma dependet a verbo ad verbum. Sed hec forma tria in se claudit, scilicet quod est procedens ab his qui diligunt se, et quod non est in eis absolute, et quod amicitia est quasi medium ligans. Similiter secundum rationem intelligendi accipitur in divinis, cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, non accipitur ibi Spiritus sanctus ut Spiritus sanctus, id est, secundum quod est tantum persona in se una et distincta ab aliis, secundum quod significatur in hoc nomine, Spiritus sanctus : sed accipitur ut nexus et amor: et ideo est quasi forma procedens ab utroque diligente, et respectu utriusque diligentis, quia se invicem diligunt : et est in se nexus utriusque.

Ap 1 quod ulterius quaeritur de posi- 44 gueest,7, tione Magistri Simonis, dicendum quod sustineri potest, sily diligunt non dicat nisi actum spirandi: et tunc sumptum est in aptitudine quoad personam spiratam.

Ad id quod quaeritur ulterius, Utrum Pater et Filius diligunt se dilectione que est Spiritus sanctus, dicendum quod illa vera est, et magis propria quam illa, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7