Articulus 8
Articulus 8
Utrum Spiritus sanctus sit unitas Patris et Filii, et qualiter sanctitas utriusque ?
ARTICULUS VIII. Utrum Spiritus sanctus sit unitas Patris et Filii, et qualiter sanctitas utriusque ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Sive enim sit unilas amborum, sive sanctitas, sive charitas, etc." ;
Aut enim intelligitur de unitate essentia, aut persone. Gonstat, quod non essentia : quia licet Spiritus sanctus sit essentia, tamen ipse non est aliquis duorum, ut hic dicit Augustinus: sed unitas essentiae est uterque eorum. Si autem unitas persone. Contra: Pater et Filius non sunt una persona: ergo Spiritus sanctus non est unitas persone eorum.
Si forte dicatur, quod est unitas notionis. Contra: Ila notio non erit nisi communis spiratio activa : Spiritus autem sanctus non est notio illa: ergo videtur, quod nullo modo sit unitas Patris et Filii.
Uxrerius quaeritur, Qualiter dicitur sanctitas duorum ? Qualiter enim sit cha-~ rifas, jam habitum est.
Solutio. Unitas est personalis, que persona est Spiritus sanctus, non ut Spiritus sanctus, sed ut amor: et intelligatur unitas quasi forme gquoad hune actum qui estin quocumque modo vivere unione consensus et amoris, que unio procedit ab unitis, et neuter unitorum est, sicul duo lapides quandoque uniuntur aliquo humore ex utroque egrediente : licet illud exemplum tante rei non competat. Unde etiam sicut in physicis non sequitur, quod omne quod habet actum unius faciat simpliciter unum, et omne quod habet actum forme sit simpliciter forma ejus in quo est: itavidetur mihi vere dicendum de Spiritu sancto proutsignificatur amore personali : ipse enim est unitas Patris et Filii, non quod sit indistinctus et unus cum Patre et Filio personaliter: sed quia est uniens eos in hoe quod persone distinctae sunt, in consensu amoris: et sic etiam cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, habet actum cujusdam forma: sicut amicitia vel amor est forma: non tamen ita quod ipse disponat Patrem et Filium sicut forma formatum, sed quia unit, et unire actus forme est: et sic patet, quod non sequitur, quod Pater et Filius efficiantur una persona in ipso: sed sequitur quod concordant, et ipse est concordia eorum.
On this page