Divisio Textus
Divisio Textus
Hic incipit pars illa in qua agitur de Spiritus sancti processione per comparationem ad terminum a quo, sive ad principlum a quo procedit. Et dividitur in duas partes: in quarum prima probat, quod procedit tam a Patre quam a Filio. In secunda autem probat, quod non plenius ab uno quam ab alio, et haec incipit in distinctione XII, ibi, A, "Mem quaeritur, Cum Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio, etc."
Ista distinctio quae primam partem continet, dividitur in quatuor partes: in quarum prima ostendit Spiritum a Patre et Filio procedere. In secunda ponit oppositiones Grecorum in contrarium, ibi, B, "Greei tamen dicunt Spiritum sanctum, etc." In tertia solvit, ibi, C, "Nos autem illa verba ita determinamus." In quarta et ultima confessionem Grecorum reducit ad nostram, ibi, D, "Sciendum est tamen, quod Greci confitentur, etc."
On this page