Text List

Articulus 1

Articulus 1

Quid sit procedere ?

ARTICULUS I. Quid sit procedere ?

Ante Litteram occurrunt quinque queerenda : quorum primum est, Quid sit procedere ?

Secundum, Utrum procedere secundum unam rationem conveniat utrique persone procedenti, et quot modis con- tingat processionem fieri in divinis ?

Tertium, Utrum procedat Spiritus a Patre et Filio in quantum unum sunt, vel in quantum plures ?

Quartum, Si procedit ab eis in quantum unem gunt, utrum uniens sit essentia vel notio vel persona ?

Quintum et ultimum, de potentia spirativa, qualiter sit in Patre et Filio, et utrum una sit in tribus ?

Ap primum proceditur sic : 1. Procedere dicit exitum alicujus ab aliquo : ergo si processio sil in divinis, erit ibi exitus ab aliquo. Sed contra: Indistantium per identitatem nulla est recessio ab invicem : Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt indistantes per identitatem nature: ergo nulla est eorum recessio ab invicem : omnis autem processio est recessio quaedam : ergo processio non convenit in divinis.

2. Praeterea, Processio sumitur a motu processivo: ille autem motus causatur ab indigentia, ut dicunt Philosophi ergo videtur, quod non conveniat divinis.

3. Item, Omnis processio est ex aliquo in aliud : nulla autem persona est sic ex aliquo, quod sit in aliud, sed potius ut sit im seipsa : ergo processio non convenit divinis.

4, Praeterea, Motus processionis clauditur in quodam circulo, ut dicit Philosophus : movetur enim primo desiderium a desiderabili, et postea desiderans conjungitar desiderabili per motum processivum : et sic circulus clauditur in re exterius, quia desiderabile est movens primum ex quo est motus, et in quod ultimum recurrit motus processivus.

4. Item, Desiderium movet in rem, et acceptam reducit in seipsum, et sic circulus clauditur in desiderante : possumne dicere, quod ad similitudinem ipsius motus in divinis sumatur processio ? Videtur enim quod sic per Trismegistum qui dicit, quod monas gignit monadem, et in se reflectit ardorem.

6. Item, Per Dionysium in libro de Divinis nominibus', ubi sic dicit: Aliquando quidem ipsum eloquia amorem et dilectionem dicunt, aliquando amabilem ctdiligibitem. Hujus enim est quidem causa, et sicut emissor, et sicut progenitor: hac autem ipse est, et hee quidem movetur: illud autem movet, aut quoniam ipse suiipsius, et sibiipsi est adductivus et motivus. Sensus est, quod Pater Deus causa et principium est amoris et dilectionis, et est ultimum dilectum et amatum, et movet amore, et movetur ut amatus: ergo videtur, quod ipse seipsum in amore sicut sibiipsi adducat et in seipsum : ergo est ibi quasi processio circularis.

7. Item, Hoc videtur per auctoritatem Hieronymi in praecedenti distinctione habitam, quae dicit, quod Spiritus sanclus est dilectio qua Pater diligit Filium, et Filius Patrem. Sedsi hoc concedatur : Contra est : quia secundum hoc aliquid recipit Pater a Filio : ergo videtur, quod Spiritus non habet processionem quae sit in divinis a lilo in Patrem.

8. Item, Amor gratuitus ex sola hberalitate procedit, ut dicit Richardus de sancto Victore : amor autem debitus magis ex debito justilia : cum ergo Pater nihil debeat Fiho, sed omnia Filius Patri, videtur quod non exhibeat Vilius Patri amorem gratuitum : hic autem est Spiritus sanctus: ergo non est processio a Filio in Patrem. Sed si quis vellet hoc dicere, sequitur ex hoc quod Filius non diligit Patrem amore gratuito, et quod non diligit eum Spiritu sancto : quae omnia sunt contra Sanctorum auctoritates.

9. Praeterea, In circulari motu unum est principium unde motus, sicut dextrum : aliud autem est unde regyratio, sed non unde motus, quia non est motus nisi a dextro. Ita videtur esse in ista processione : quod enim Spiritus sanctus procedit a Filio, hoc habet a Patre, et ita videtur adhuc salvari similitudo motus processivi,

10. Si forte dicas, sicut quidam dixerunt, quod non est ib: similitudo processionis ad motum localem processivum, eo quod Filius non est ut ad quem sicut ad terminum procedat Spiritus sanctus, ut ila sit similitudo processionis in motu recto : nec Filius est ut per quem regrediatur in Patrem, quia sic Filius haberet virtutem deficientem ad spirandum Spiritum, sicut est sinistra deliciens respectu dextrae : sed est ibi processio sicut causatum procedit a causa. S1, imquam, sic dicatur, videntur falsa omnia quae supra determinata sunt de exitu ut nexus et ut unitas et ut conjunctio amborum : non enim conjungil causatum aliud cum causa: ergo videtur, quod adhuc redit quod sit circularis exilus, ul in motu processivo progreditur amor ex amante in amatum et redit in amantem.

11. Sed contra: Damascenus : "Credimus in unum Spiritum sanctum Deum et vivificantem ox Patre procedentem, et in Filio requiescentem." Ergo videlur, quod a Patre procedat, et non revertatur : et ila videtur processivus sum vel ad similitudinem causat: de causa, vel ad similitudinem motus recti cx alis et in aliud.

Item, Spiritus sanctus processio est secundum originem : quia procedere sibi ab alio est esse ab alio : secundum ori~ ginem autem non procedit nisi causatum acausa: ergo videtur, quod hoc modo sumatur in divinis.

Solutio. Dicendum, quod nulla similitudo secundum veritatem potest demonstrare processionem aeternam, sicut nec Filii generationem : tamen secundum aliquid, longe similitudine sumpta, sumitur ratio processionis a processione causati, et secundum aliud a processione motus processivi. Spiritus enim sanctus procedit ratione persone distinct a Patre et Filio, ut ab uno principio: et quoad hoe sumitur magis similitudo a processione causati a causa, quod processione sui exitab ea et distinguitur ab ea: et noto modo causam efficientem, et causatum cause eflicienlis effectum. Secundum autem quod attenditur modus processionis, quia scilicet procedit ut amor : sic habet similitudinem ad aliud quod est in motu processivo, sicut ad amorem qui movet in processi.0 motu: diligens enim quodammodo egreditur in rem dilectam, et dilectus in rediligendo quodammodo regreditur, et ipse amor est medium egrediens ab cis. Et quoad hoc est similitudo licet exigua ad motum processivum. Sed quoad hoc quod Spiritus sanctus est ineadem essentia cum Patre et Filio, est dissimilitudo ad processionem causali a causa: quia causalum cause efficientis non est ejusdem essentiae cum causa. Quoad hoc vero quod non est processio distans per locum et motum, est dissimilitudo ad motum processivum.

Dicendum ergo ad primum, puod licct indistantia sit ibi per naturam et esse, est tamen ibi distinctio loco distantia, distinctio (inquam) persone proccdentis ab eis a quibus procedit.

Ad aliud dicendum, quod processio in quantum est motus ad alium locum in quo est desideratum, dicit indigentiam : sed quaedam processio est communicationis sui, de qua dicit Dionysius, quod bonum procedit in omnia bonum participantia : et illa processio fit ex largitate, et illa maxime convenit processioni personarum, quae non ostendit indigentiam, sed communicationem nature per modum amoris.

Ad aliud dicendum, quod modus processionis ex parte illa qua localis et indigens, est ex aliquo in aliud : sed non ab illo transsumitur similitudo, sed potius ut amor procedit ab aliquo quem unit cum eo quem diligit : sicut amor appetitus in motu processivo procedit in desideratum, et si desideratum amare posset, e converso procederet amor suus in amantem : sed tamen adhuc hoc per omnia non est simile, nisi unus amor procederet ab amante et amato, et se illa duo amarent illo amore.

Ad aliud dicendum, quod in veritate Pater diligit Filium amore qui est Spiritus sanctus, et e converso Filius Patrem amore qui est Spiritus sanctus: lamen non videtur concedendum, quod Spiritus sanctus procedit a Patre in Filium, ete converso : quia cum dicitur, procedit in Filium vel in Patrem, per preposilionem i non notatur habitudo principii, sed potius recipientis. Unde cum Pater et Filius habeant se ad Spiritum sanctum ut principium, non conceditur ista, Spiritus sanctus procedit a Patre in Filium, et minus ista conceditur 6 converso: et quoad hoc non habet similitudinem cum circulo in quo clauditur motus processionis: sed quoad hoc quod virtus spirandi et processiva Spiritus est a Patre in Filio per generationem : et refertur hoc ad Patrem : per denotationem enim auctoritatis in Patre, habet aliquam similitudinem cum circulo, licet remotam, sicut est in omnibus similibus terrenis quando ad divina referuntur.

Ad aliud dicendum, quod Pater in se reflectit ardorem per recognitionem auctoritatis spirandi, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod Dionysius loquitur ibi de amore essentiali, qui movet se ad effusionem donorum in rationalem naturam, angelicam, et humanam, et etiam in omnia naturalia, et movet illa reordinanda in Deum : ut diligant vel naturali appetitu, vel rationali, vel per gratiam, vel gloriam.

Ap aLiup dicendum, quod auctoritas Hieronymi non intendit, quod procedit a Patre in Filium, et e converso : sed quod uniat quodammodo non proprie Patrem et Filium: et de illo modo unionis dictum est t.

Ad aliud dicendum, quod nullum est debitum in divinis : debitum enim sonat obligationem : licet enim in una persona sit auctoritas et principium ad aliam, tamen sunt unius honoris: et aequalis dignitatis propter unitatem substantia : et ideo Filius profundit amorem gratuitum, sicut et Pater.

Ap aniup dicendum, quod quoad hoc quod in circulari motu processivo et etiam cceli est dextrum et sinistrum, non sumitur similitudo : quia hoc sine dubio non convenit : quia licet Filius habeat a Patre quod procedit ab eo, tamen ipse est cum Patre unum principium Spiritus sancti, ifa quod in Filio in nullo deficit vis spiralis.

Ad aliud dicendum, ut supra dictum est, quod in parte similitudinem habet processio causati, et in parte non.

Ap 1p quod ultimo objicitur de Damasceno, dicendum quod ipse non intendit dicere Spiritum non esse Filii : quia hoc dicit infra, quod dicimus esse Filii Spiri- tum, a Filio autem non dicimus : et hoc verum est quod non est a Filio auclore spirationis : et hoc vult dicere per hoc quod dicit, quod in Filio requiescit : quia nec Filius reddit potentiam spiritalem, nec transfundit in alium qui spiret cum Patre et Filio, sicut-ipse virtutem spirandi a Patre accepit. Sunt tamen qui simpliciter dicunt Damascenum hic Grecorum opinionem vel errorem sapuisse. Quidquid tamen de hoc sit, Glossa vera est quam nos posuimus : et ita sustineri potest pracipae cum dicta ejus in Sententiis et a Magistris valde venerabiliter suscipiantur : et Magister in Senfenizis de ipso dicit, quod liber catholicussit, et quod Papa Eugenius eum transferri fecerit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1