Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum procedere univoce convenit Filie et Spiritui sancto, et quare processio potius additur spirationt quam generation ?

ARTICULUS II. Utrum procedere univoce convenit Filie et Spiritui sancto, et quare processio potius additur spirationt quam generation ?

Secundo quaeritur, Utrum procedere per unam rationem conveniat Filo et Spiritui sancto ?

Dicit enim Filius de se, Ego ex Deo processi!: et dicit de Spiritu sancto, Spiritus quia Patre procedit : aut ergo univoce, aut aequivoce. Si univoce : ergo unus modus processionis tantum est indivinis, quod falsum est, quia Filius procedit per gencrationem, Spiritus sanclus per spirationem non per generationem. Siautem aequivocum: ergo nihil habet commune: et sic si unus est abalio, alius non erit ab alio, quod falsum est.

Ulterius quaeritur, Cum procedere sit commune generationi et spirationi, quare retinet ipsum spiratio potius quam generatio ? Videtur enim e converso esse debere : quia procedere nascendo, est procedere processione nature : procedere autem ut amor a consensu, non videtur esse procedere nisi secundum quid : et ita videtur, quod Filius magis proprie procedit quam Spiritus sanctus.

Solutio. Quidam dicunt, quod dicitur univoce et in ratione et in nomine generis : et haecratio est exire ab aliis vel ab alio personaliter. Sed hoc nihil est : quia in divinis nulla est ratio generis, vel speciei, vel alicujus communis ut communis, nisi ejus quod est commune re et natura. Unde dico, quod cum dicitur de Filio quod procedit, idem significatur in subjecto et praedicato sub altero modo significandi. Similiter cum de Spiritu sancto dicitur quod procedit. Hle autem modus significandi est quedam intentio communitatis processionis ad actum processionis utriusque Filii et Spiritus sancti, et in ratione processionis habet unam rationem.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod differens modus accidit propter aliud significatum generationis, et pro; cessionis, et spirationis, et non debet dici quod generatio et processio sint species et genus in divinis, et similiter nec spiratio et processio.

Ap 1p quod ulterius quaeritur, dicendum quod generatio secundum intellectum, licet non secundum rem, addit super processionem in qua significatur ratio procedentis, scilicet filiatio: quia Filii est nasci et generari. Spiratio autem Spiritus sancti, non audeo dicere, quod nihil vel minus addit quam generatio filii : sed tamen est per modum amoris, et amor secundum suum nomen non sonat in aliquem distinctum sicut Filius : ideo retinet processionis nomen, quae dicit ad minus distantiam distinctionis. Sunt ta- men qui dicunt, quod minus addit spiratio suae processioni quam generatio : yuiaspiratio secundum suum nomen non dicit substantialem fluxum persone a persona : et ideo retinct nomen generis : sicut proprium dicitur praedicatum convertibile : tamen cum duplex sit pradicatum convertibile, scilicet essentiale ut diffinitio, et accidentale convertibile, accidentale nomen proprii retinet : et sic in multis fit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2