Text List

Articulus 3

Articulus 3

Utrum Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio in quantum unus sunt vel plures?

ARTICULUS 1III. Utrum Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio in quantum unus sunt vel plures?

Tertio quaeritur questio difficilis, Utrum, scilicet Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio in quantum unum vel unus sunt, vel in quantum plures ?

Videtur, quod procedat ab cis in quanlum sunt plures.

1. Aut enim Pater et Filius sunt anus spirans Spiritum sanctum, aut plures. Sidicas quod plures. Contra : Ad pluralitalem suppositorum sequitur pluralilas actus etiam in divinis: quia ‘non dicitur, ego et Pater unum sum : sed dicitur, Lgo et Pater ,unum sumus': sed cum dicitur spirans, parliciprum significat actum : ergo pluralitatem accipit a pluralitate suppositorum : sed Pater et Milius sunt plura supposita: ergo Pater ct Filius sunt spirantes, et non unus spirans.

2. Item, Spiratio activa proprictas est: ergo non inest essentiae ut determinet eam, quia nulla proprictas determinat essentiam : ergo inest Patri et Filio in quantum persone sunt : non autem Pater et Filius sunt una persona : ergo inest eis in eo quod plures sunt : sed spirant in quantum habent proprietatem spirandi: ergo spirant Spiritum in quantum plures sunt, et non in quantum unus.

3. Praeterea, Cum hive dictio, wnzs, adjungitur terminis personalibus vel notionalibus, significat unitatem persone : sed Pater et Filius non sunt una persona: ergo non sunt unus aliquis: sed unus spirans est unus aliquis ab equipollenti: ergo Pater et Filius non sunt spirans.

4. Ttem, Duce persone nor possunt intelligi uniri in actu personali. Prozatio : Dua persone non possunt intelligi unin unde diversificantur et distinguuntur : sed in actibus personalibus distinguuntur abinvicem : ergo due persone non sunt unum in actu personali : sed spirare est actus personalis: ergo Pater et Filius non sunt etiam unum, nedum unus in actu personali aliquo.

3. Si diceretur, quod uniuntur sicut virtus aggregata de pluribus potentiis unitur ad actum, sicut est in tractu navis, et in clevatione lapidis - hoc nihil est : quia secundum hoc sequeretur, quod neuter eorum posset per se spirare, quod heresis absurdissima est : ergo videtur, quod spirent eum per se in quantum plures sunt.

6. Item, Nonne Spiritus sanctus est amor quo amat Pater Filium, et e converso Filius Patrem ? Constat, quod sic. Amor autem est eorum in quantum persone distincte sunt, quia aliter esset amor essentialis : ergo in quantum plures sunt: sed hoc est esse spiritum amorem eorum, quod esse amorem ab eis : ergo procedit ab eis in quantum plures sunt, et non in quantum unum.

SED CONTRA : 1. Nihil unum ut unum simplex causatur a duobus immediatis sibi secundum unum modum causantis, quia aliter causatum esset simplicius causa, quod esse non potest : ergo nec in divinis hoc esse potest per rationem principii : cum ergo Spiritus sanctus sit unum simplex, non potest procedere a duobus secundum unam principli rationem. nisi diceretur quod aliter esset principium ut Pater, et aliter ut mater, quod absurdum est : quia ex hoc sequeretur, quod Spiritus est genitus, et materialiter ab uno, et active ab alio, et sequeretur quod esset ex commixta divinitate duorum, et sequeretur quod exivisset de potentia ad actum, et alia multa absurda: ergo non potest hujusmodi poni.

2. Item, In numeris ita est, quod compositior numerus semper est post simpliciorem procedens ab ipso, sicut Dionysius dicit : Post monadem dias, et post diadem ternarius, et sic de aliis. Ergo videtur, quod in divinis unum ut unum non possit esse a duobus secundum unam principii rationem, cum hujus exemplum in creaturis inveniri non possit.

3. Si dicas, quod invenitur exemplum : quia calor naturalis in semine (ut dicit Philosophus) unus est, et agit in triplici virtute, scilicet ignis, et cceli, et anime : hoc nihil est: quia ille sic unitus non producit simplex, sed potius compositum : calor enim ille in vi elementi preparat materiam attrahendo homogeneum sibi, et separando heterogeneum grossum ge-~ nerationi non aptum. In vi autem ceeli vel stellarum agit ad formam specificam, et operationes sequentes compositionem speciei. In vi autem anime agit ad vite influentiam. Spiritus autem sanctus est unum simplex, et ad idem in ipso est principium spirationis Patris et Filii : ergo videtur, quod hoc non sit intelligibile, quod Spiritus sanctus procedat a duobus ut duo sunt.

Solutio. Absque scrupulo ambiguitatis dicendum est, quod Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio, ut unum sunt, et non ut plures sunt: procedit tamen ab eis pluribus. Unde unum dicendo procedit a duobus, ut duo unum sunt in spi- rando: et ideo necesse est respondere fere omnibus rationibus inductis et pro una parte, et pro altera.

Ap primum ergo dicendum, quod Pater et Filius non sunt unus spirans propter rationem objectionis : tamen unum sunt in spirando: quia spirans dicit actum suppositorum, et non dicit ita principaliter comparationem ad Spiritum, vel ad vim spirativam in Patre et Filio : sed. tamen sunt unum principium : quia principium nominat notionem secundum comparationem ad spiratum et principiatum, et in comparatione ad vim spirativam. Spirans autem non habet comparationem nisi ad supposita eorum que spirant: et quia illa sunt duo, Pater et Filius sunt duo spirantes, non unus : sed unum principium spirationis.

Ad aliud dicendum, quod spiratio activa proprietas est, quae non determinat essentiam, sed personas Patris et Filii, Et ad hoc quod objicitur, quod una proprietas non est duorum subjectorum, Dicendum quod hoc verum est in illis suppositis quae per essentiam et substantiam dividuntur ab invicem : in illis enim quod inest uni, idem numero non inest alii : sed duobus suppositis que in nullo diversa sunt, nisi inter ea relationis opposilio, potest inesse idem in quantum non relative opponuntur : Pater autem et Filius talia sunt supposita divine nature, et secundum quod comparantur ad virtutem spiralem et ad Spiritum sanctum, non habent oppositionem relativam inter se : ergo secundum hoc remanent idem, et sic unum numero erit, quod in hac comparatione inest eis : hoc autem est proprietas spi~ randi : et sic unum sunt principium spi~ randi Spiritum sanctum.

Ad aliud dicendum,quod concedo quod Pater et Filius non sunt unus qui sit principium, nec unus spirans : quia ly unus adjectivum esset, vel substantivum : et in utroque sensu falsa esset locutio : quia ly wnws semper diceret unitatem persone spirantis : sed ut dictum est, sunt unum principium, vel unum in spirando.

Ad aliud dicendum, quod in actu personali importante rationem oppositionis et distinctionis personarum, una non potest alii uniri secundum rem nec secundum intellectum : ut Pater et Filius non uniuntur in generando : quia generare dicit rationem oppositionis inter Patrem et Filium : sed in actu non importante rationem oppositionis inter eos, de necessitate uniuntur, cum in omnibus idem sint nisi ubi dividit eos oppositio relationis.

Ad aliud bene concedo, quod non sic uniuntur : sed ut unum in spirando.

Ad aliud dicendum, quod quamvis amor personalis sit eorum distinctorum, ut in praecedenti distinctione probatum est, non tamen procedit ab eis ut distincti sunt: sed ut unum, et ideo objectio illa non valet.

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod in inferioribus ad causandum compositum oportet construere multiplicem modum causantis quia unus modus causantis non produceret nisi unum : sed in superioribus non est causa, sed ratio principii, et Pater et Filius simul non faciunt compositionem principii : imo propter eorum indivisibilitatem, quae est inter eos in omnibus in quibus relationis oppositione non distinguuntur, estin eis unum principium unde spirant.

Et per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia scilicet aggregatio prioris numeri cum adjecta unitate constituit posteriorem, et sequens compositior est quam praecedens : sed non sic Pater et Filius aggregati sunt aliquo adjecto, vel simul ipsi soli existentes constituunt Spiritum sanctum.

Ad aliud dicendum, quod de calore naturali non est simile: quia simplex - non est id quod constat ex diversis virtutibus. Pater autem et Filius ut unum principium accepti non faciunt compositionem : et ideo una et eadem et eo- dem modo se habente et secundum idem spirali virtute spirant Spiritum sanctum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3