Articulus 4
Articulus 4
Utrum uniantur Pater et Filius in quantum sunt principium Spiritus sancti, per essentiam, vel per notionem, vel per personam ?
ARTICULUS IV. Utrum uniantur Pater et Filius in quantum sunt principium Spiritus sancti, per essentiam, vel per notionem, vel per personam ?
Quarto quaeritur, Utrum uniantur Pater et Filius in quantum sunt principium Spiritus sancti, per essentiam, vel per notionem, vel per personam ?
Videtur autem, quod in essentia uniantur, quia dicit Anselmus, quod per essentiam Patris et Filii tota deitas est in Spiritu sancto.
Item, Quod ridiculum est credere quod propter relationem Patris tota deitas sitin Spiritu sancto : ergo videtur, quod spirant Spiritum sanctum in quantum unum sunt in essentia et natura.
Item, Hoc videtur quia in divinis non sunt nisi tria, scilicet essentia, notio, et persone : persone autem distincte sunt, notiones vero distinguunt : ergo non uniunt : ergo si aliquo uniuntur persone, hoc erit essentia : sed Pater et Filius sunt principium Spiritus sancti ut unum sunt : ergo videtur, quod hoc unum sit unum essentiae.
Item, Spirare est dare essentiam divinam Spiritui sancto : ergo processio Spiritus sancti est substantialis, quia procedendo accipit substantiam, sicut et Filius : ergo videtur, quod sicut generatio est actus nature et substantia, ut dicit Damascenus, ita etiam procedere : et sic reducilur ad unitatem substantia Patris et Filii.
SED CONTRA : 1. Eadem unitas essentiae quae est in Patre et Filio est etiam in Spiritu sancto : si ergo haecunitas in Patre et Filio sufficiens causa est spirandi Spiritum san- ctum : erit etiam in Spiritu sancto sufficiens quod spiret Spiritum sanctum, quod falsum est.
2. Si forte dicas, quod in Spiritu sancto relationis habet oppositionem ad spirare, et in Patre et Filio habet relationis oppositionem ad spirari, et Pater et Filius per unitatem essentiae spirant : Spiritus sanctus autem non spirat per unitatem essentia, sed spiratur. Contra : Secundum hoc redit inconveniens quod supra improbatum est ', scilicet quod essentia divina distinguitur in persona, et sic essentia divina in una persona est alia quam essentia divina in alia persona, et secundum hoc etiam proprietates determinant essentiam in persona : que omnia respuit fides catholica : ergo non videtur, quod spirent ipsum per hoc quod sunt unum in essentia.
3. Si propter hoc dicatur, quod spirant eum per hoc quod sunt unum in notione quae est spiratio. Conrra : Notio proprietas est quae secundum rationem intelligendi principiatur ab actu spirandi; dicitenim Augustinus, quod Pater est pater, quia genuit : ergo et Pater et Filius sunt unum principium, quia spiraverunt Spiritum sanctum : ergo non spiratio causa est spirandi, sed potius causata a spirando. Praeterea, Sequitur hoc quod ridiculum dicit Anselmus, scilicet quod relatio vel notio causa esset quod tota divinitas est in Spiritu sancto, nec potest dici, quod spirent eum in quantum sunt una perfecta.
Solutio. Dicendum sine prejudicio, quod Pater et Filius spirant Spiritum sanctum in quantum sunt unum in virtute spirali: sicut Pater generat Filium in quantum in ipso est virtus generativa, que non est in Filio nec in Spiritu sancto, ut supra probatum est : unitas autem virtutis spiralis complectitur unitatem essentiv, et unitatem notionis, eo quod medium est inter personam et essentiam secundum modum intelligendi, ut supra probatum est de potentia generandi. Et si quaeritur, qua sit ista virtus spiralis ? in sequenti questionis articulo determinabitur.
Ap primum ergo dicendum, quod Anselmus dicit verum, quod essentia est causa sicut in qua ut in radice est virtus illa : sed non tamen sola essentia est sufficiens causa.
Ap iw autem quod contra objicitur, dicendum ut supra de potentia generativa, quod licet una sit essentia trium, non tamen eadem est comparatio essentiae ad notiones et relationes in tribus : precipue quia potentia dicit essentiam in potente, et non in se. Dico autem non esse unam comparationem, quia non ad eamdem rationem comparatur in tribus.
Ad id autem quod objicitur, quod essentia secundum hoc determinatur proprietate, Dicendum, quod falsum est : non enim idem est essentiam comparare ad proprietatem per identitatem cum hac persona vel illa quod est determinari : quia determinari est distingui proprietate : comparare autem ad hoc est essentiam in hac vel illa persona ostendere idem illi, et causare naturales in ea operationes prout potentia est causa.
Ad id quod objicitur, quod notio sit post actum spirandi secundum rationem intelligendi, Dicendum, quod in divinis non est verum: non enim potest agere nisi persona distincta: non autem distinguitur nisi proprietate : ergo distinguens et distinctum, id est, persona et proprietas secundum rationem intelligendi sunt ante actum notionalem: sed in inferioribus in quibus relationes a motu et mutatione causantur, verum est quod objicitur.
On this page