Articulus 5
Articulus 5
Qualiter potentia spirativa sit in Patre et Filio, et utrum una sit in tribus, et qualiter differunt virtus spirativa et generativa ?
ARTICULUS V. Qualiter potentia spirativa sit in Patre et Filio, et utrum una sit in tribus, et qualiter differunt virtus spirativa et generativa ?
Quinto et ultimo quaeritur de potentia spirativa, qualiter sit in Patre et Filio, et utrum una sit in tribus ?
Et proceditur sic : 1. Spirare in inferioribus dicitur duobus modis, scilicet spiritualem substantiam emittere, hoc modo quo dicimus humidum spirare, quia vaporabiliter rarificatur in aere : et hoc modo corpora rara consuevimus spiritum vocare, ut ventum, vel aerem, sicut ibi secundum expositionem Chrysostomi: Spiritus ubi vult spirat: et vocem ejus audis, etc. 1: et ibi, secundum expositionem Basilil in Hezrameron: Spiritus Dei ferebatur super aquas® ; ubi spiritus aer secundum Basilium dicitur.
Alio modo dicimus spirare quaedam viva vel omnia, sicut quae a tractu spiritualis substantia quae est aer, dirigendo illam et subtiliando, inspirando et exspirando in spiritu retento habent vitam vel vita adminiculum, sicut respirantia et inspirantia, sicut ea quae habent pulmonem et cannam.
Omnia autem dicimus spirare secundum quod spiritus generatur ex evaporatione humidi in alimento ad cor vel ad membrum quod est loco cordis, et ibi digeritur, ut fiant in eo operationes naturales et viltales et animales, secundum quod ad diversa dirigitur : secundum naturam enim spiritus oriuntur a corde, sicut humores ab hepate. Si ergo in divinis est virtus spiratis, videtur quod aliquo istorum esse debeat. Videtur autem, quod nullus competat. Primus enim non competit, cum evaporatio sive corporalis sive spiritualis sit ad subtiliorem naturam quam evaporans et spirans : Spiritus sanctus autem non est subtilioris natures quam Pater et Filius. Secundus etiam non competit : quia sic Spiritus sanctus esset aliquid extrinsecus adveniens Patri et Filio, quod fuit haresis implissimi cujusdam Theodorici, qui dixit Spiritum esse alienam virtutem a Patre et Filio: et hoc fuit etiam heresis Nestorii et Sabellii, qui non ponebant nisi unam personam esse in divinis, sicut erat una substantia, et dicebant Spiritum omnis libertatis esse servum Patris et Filii, sicut aliena virtus superingrediens in nos servit nobis. Tertius iterum non videtur competere : quia illa evaporatio est ab extrinseco nobis ingesto per operationem caloris naturalis : nihil autem ta~ lium cadit in Deum: ergo videtur, quod in Deo non sit virtus spiralis.
2. Praeterea, Illa virtus aut esset essentia, aut persona : si essentia, conveniret omnibus : si autem persona, tunc esset haecpersona vel illa et non alia, quod iterum falsum est. Si dicas, quod sit notio, hoc falsum est: quia notiones non secundum rem separate sunt a personis divinis. Unde quod non est in persona aliqua, non est notio: quidquid autem in persona est, ipsa est: unde cum non sit persona aliqua, non erit etiam in aliqua persona ut notio in ea.
Si autem propter hoc dicatur, quod non est virtus spiralis in Deo. Contra : Cujus est actus, ejus est potentia : sed actus spirandi est in Deo: ergo est potentia in ipso ad spirandum.
Solutio. Dicimus, quod in veritate virtus spirandi est in Patre et Filio, et est media inter essentiam pure et personam pure sumptam per omnem eumdem modum quo virtus generativa sit medium. Et si queris, qua similitudine? Dico, quod ad emittere spiritum est in eo virtus spirativa : quod enim in inferioribus est altractio spiritus, hoc est indigentie propter refrigerium pectoris : sed si de superabundantia homo posset emittere spiritum suum, ut in illo communicaret naturam mentis spiritualis, hoc esset aliquo modo simile : sic enim est in Patre et Filio quod non concordant tantum unitate essentiae, imo etiam consensu spiritus in voluntate. Unde sicut Pater communicat naturam per generationem, ita ctiam Pater et Filius communicant naturam per emissionem hujusmodi spiritus: et ab hoc spiritu qui est natura spiritualis, dicitur vis spirativa in Patre et Filio. Bene autem concedo, quod non sumitur similitudo a corporalibus spiritibus nisi remote valde: licet quidam dicant, quod a corporali spiritu sumitur similitudo : hoc autem timeo dicere, quia secundum hoc spiritus metaphorice conveniret divinis, et similiter vis spirandi in Deo diceretur symbolice. Unde credo melius, quod dicitur a virtute emittendi Spiritum cui communicatur natura divina, sicut communicatur per generationem Filio.
Ad id autem quod quaeritur, Utrum sit essentia, vel persona ? Dicendum, quod quidquid est in divinis est essentia, quia nihil distinguitur ab essentia, nec essentia distinguitur ab aliquo : non tamen idem cst propter hoc modus significandi: et secundum modum dico esse medium inter essentiam et personam : et quia radix est essentia, et actus est persone. Unde potentia cum actu et in actu accepta medium est, secundum aliquid ipsius tenens rationem unius, et secundum aliquid rationem alterius.
Er nora quod si queratur, qualiter differunt virtus generativa et virtus spirativa? Dicendum, quod planum est ad hoc respondere per comparationem ad actus : quia tunc differunt sicut spirare et generare. Si autem accipiantur in radice, dicendum quod non differunt re, sed ratione : quia generativa radicatur in radice secundum quod est natura: spirativa autem radicatur in ipsa secundum quod est voluntas, non quidem voluntas comparata ad extra sicut ad causatum, sed voluntas amoris communicandi tantum esse quantum est ipse communicans.
On this page