Text List

Articulus 6

Articulus 6

quaeritur de controversia Grecorum et Latinorum de processione Spiritus sancli, utrum a Patre procedat tantum ut dicunt Greci, vel a Patre et Filio sicut dicunt Latini ?

ARTICULUS VI. quaeritur de controversia Grecorum et Latinorum de processione Spiritus sancli, utrum a Patre procedat tantum ut dicunt Greci, vel a Patre et Filio sicut dicunt Latini ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur: "Greet tamen, etc."

Et quaeritur hic de controversia Grecorum et Latinorum de processione Spiritus sancti. Et ponemus primo rationes et auctoritates pro Grecis, postea pro Latinis solvemus rationes et auctoritates Grecorum.

1. Dicit autem Dionysius, quod Pater est fontana deitas: ergo videlur, quod Filius et Spiritus sanctus sunt rivi: nullus autem rivus simul oritur a fonte et rivo : ergo nec Spiritus sanctus procedit a Filio, nec e converso a Spiritu sancto Filius.

2. Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus : Pater quidem est fontana deitas. Filius autem et Spiritus sanctus deigene deitatis, st ita oportet dicere, pullulationes divine nature, et sicut flores, et sicut supersubstantialia lumina a sanctis eloquiis accepimus. Sed neque pullulationes ejusdem radicis, neque flores unius virge, neque lumina unius lucis vel luminosi ad se invicem secundum principia originis reducuntur. Ergo videtur, quod nec Filius sit a Spiritu sancto, nec e converso Spiritus sanctus a Filio.

3. Item, Dionysius, in libro de Mystica theologia : In theologicis hypotyposibus principalissima affirmativis theologiis laudavimus, qualiter divina et bona natura unica dicitur, qualiler trina queedam secundum ipsam dicta paternitas et filiatio, quodcumque est hoc vel quod vult monstrare spiritus theologia, qualiter ex 1mmateriali et impartibili bono in corde manentia bonitatis pullulaverunt lumina, et ab ea quae in ipso et in seipsis et in invicem coeterna pullulatione mansione permanserunt inegressibilia. Et secundum commentum vocat cor Patrem secundum illud Psalmi xiv, 2: Hraetavit cor meum verbum bonum. Ergo pullula~ tiones Filii et Spiritus sancti sunt ex corde quod est Pater: ergo videtur, quod licet sint in ipso sicut in principio originis, et in se in existentia personali, et invicem secundum identitatem nature, quod tamen secundum originem nature Spiritus non reducitur ad Filium, nec e converso. Hypotyposes autem idem est quod divine persone. Catera auctoritatis verba plana sunt.

4. Item, Damascenus: Spiritum Dei edocti sequentem cum Verbo, et manifestantem ejus operationem, non exspirationem subsistentia destitutam intelligimus '. Ex hoc accipitur, quod Spiritus sequitur Verbum, et manifestat opus ejus : ergo non procedit a verbo.

5. Praeterea, Damascenus: Credimus in unuin Spiritum sanctum Deum, et vivificantem ex Patre procedentem, et in Filio requiescentem °.

6. Item, Idem, cap. 11: Spiritum sanctum et ex Patre dicimus, et Spiritum Patris nominamus: ex Filio autem Spiritum non dicimus, Spiritum vero Filii nominamus. Joan. 1, 33: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat. Cum descensus temporalis processionem eternam manifestet, ut infra probabitur, videtur quod a Patre procedit, et in Filio requiescit et manet, ut dicunt Graci.

7. Item, In legenda sancti Andree dicitur: Pax vobis et universis qui credunt in unum Patrem, et in unum Filium ejus Dominum Jesum Christum, et in unum Spiritum sanctum procedentem ex Patre et in Filio permanentem.

8. Item, Gregorius Nazianzenus qui vocatur Theologus : Sicut radii solaris luminis ab eo procedentes, nec semper a lumine nec semper ab invicem abscinduntur, et usque ad nos gratiam luminis emicant vel emittunt : eodem modo Filius et Spiritus sanctus geminus Patris radius, usque ad nos miserunt lumen charitatis, et Patri sunt conjuncti. Et quemadmodum a quodam fonte aquarum duo rivuli manant positione divisi, hujusmodi vero qualitatem unam et eamdem possident : eodem modo Pater fons vite per fluvium quemdam Filii et Spiritus sancti in nos mittit gratiam : et isti usque ad nos processerunt, et inseparabiles a Patre nihilominus exstiterunt. Ex hoc idem accipitur.

9, Rationes etiam sunt Grecorum super illud Dionysii in libro de Devinis nominibus, cap. 1, quod universaliter non audendum nobis dicere aliquid de substantiali deitate praeter ea quae nobis ex sanctis eloquiis sunt expressa: et cum in Evangelio nusquam legatur Spiritus a Filio procedere, non erit dicendum : aut quas rationes ponit Magister in Lidtera de conciliis et anathemate.

10. Item, Hoc nos videmus in similibus: splendor enim et radius oriuntur ex sole, ita quod neutrum per aliud,

11. Item, In mente et notitia et amore spe est conversio mentis ad amorem praeter quam quod nolitia praecedat.

12. Item, Amor quandoque praecedit notitiam, ut dicit Augustinus, sicut ardor querendi antequam sit notum : ergo ille ardor ex sola mente procedit.

13. Item, In spiritu exteriori quando verbum pronuntiatur, videmus quod ante sonum verbi attrahitur spiritus in quo formatur verbum, et ille procedit a dicente in verbi opus quod est manifestatio : ergo videtur, quod Spiritus sit Verbi sicutin quo manisfestatur, Patris autem sicut a quo procedit.

Sed contra: He plurime rationes sunt et auctoritates, tam in Evangelio quam in originalibus Sanctorum, quarum sufficientiam in Littera Magister adducit. Rationes autem sunt iste :

1. Spiritus a nobis et eis ponitur a Filio distingui: ergo distinguens proprium est inter Filium et Spiritum sanctum: distinguens autem in divinis non est nisi oppositio relationis: ergo inter Filium et Spiritum sanctum est oppositio relationis : sed nulla inter se relativa opponuntur ex hoc quod referuntur relative ad aliquod tertium, quin potius conveniunt: ergo Filius et Spiritus sanctus non opponuntur ex hoc relative inter se, sed conveniunt et uniuntur, quod ambo sunt a Patre: ergo oportet, quod alter sit ab alio: nullus autem dicit Filium esse a Spiritu sancto : ergo oportet dicere Spiritum sanctum esse a Filio.

2. Item, Inter Patrem et Filiuam omnimoda manet identitas praeter id quod ad alterum est: ergo a simili ex eadem causa inter Filium et Spiritum sanctum omnimoda manet identitas praeter id quod ad alterum est: aut ergo id quod est ad alterum distinguitur in eo quod ad alterum est, aut non: si non, hoc falsum est: quia sic distinguerentur absolute : ergo distinguitur in quantum ad alterum est: sed si nec Filius sit a Spiritu, nec e converso, in nullo unus refertur ad alium : ergo in nullo unus distinguitur ab alio, quod absurdum est: ergo oportet unum esse ab alio.

3. Item, Si aliquid de absolutis esset in uno quod non esset in alio, non quidquid haberet unus, haberet alius: sed Filius et Spiritus sanctus, si unus non sit ab alio, non distinguuntur nisi absolutis : quia relationem ad invicem non habent : ergo non guidquid habet unus, habet alius, quod falsum est. Forte si dicatur, quod in hoc inter se distinguuntur, quia ab eodem diversimode procedunt. Contra: Ille modus aut dicit ens absolutum, aut respectivum. Si absolutum : tunc necessario sequitur, quod divisi sintin essentia et substantia : quia omne ens absolutum supponit substantiam in divinis. Si autem dicit relativum. Contra: Relativum sive ad aliquid est, cujus hoc ipsum esse quod est, ad alterum est. Quero igitur, quod sit illud alterum ad quod est esse relativi: si quodlibet alterum : ergo Pater non esset tantum Filii Pater, sed etiam cujuslibet alterius, quod absurdum est : si autem illud alteram ad quod est esse relativi, est oppositum relative: ergo ex hoc quod Filius est ad Patrem, non habet esse quod distinguat eum a Spiritu sancto: quia relativum nec est ens nec esse habet, nisi ad id ad quod est per oppositionem : ergo redit primum quod ex hoc non distinguuntur ab invicem Filius et Spiritus sanctus, quod ambo diverso modo réferuntur ad Patrem.

4, Item, In omnibus inter Patrem et Filium manet identitas praeter id quod ad alterum est: ergo in quibuscumque © Pater non opponitur Filio, est idem illi : sed in spirando non habet oppositionem ad ipsum: ergo in spirando est unum illi.

5. Item, Constat, quod omnis nature communicatio ponit ordinem ad unum ex quo est communicatio illa, sicut in hominibus, et aliis omnibus: ergo si in divina natura est communicatio nature ipsis personis, ponitur ordo nature ad unum: non autem est ordo si duo sunt ab uno immediate, quia tunc neutrum ordine nature ordinatur ad alterum: ergo oportet, quod duorum unus sit ab alio.

Si forte aliquis tantum insaniat, quod dicat quod non in omnibus persone sunt unum praeter oppositionem relationis, convincitur ex natura simplicilatis divine : quia ex hoc sequitur, quod nec una natura nec unum simplex sint persone, sed aliquid de absolutis facit numerum cum alio : vel aliquid de absolutis est in uno quod non est in alio. Convincitur etiam per auctoritatem Dionysii in libro de Divinis nominibus, ubi dicit omnia alia unita esse: et per auctoritates quamplures Boetiiin libro de Trinitate qui probat huc, quod si relatio aliquid absolutum diceret, in Deo non posset esse, nisi faceret compositionem vel conveniret omnibus personis.

Solutio. Dicimus in veritate, quod error est dicere Spiritum sanctum, non procederea Filio, et defendere heresis est : cum et Sancti hoc dicunt qui patres conciliorum fuerunt, sicut probatur in Littera, et ratio id cogit, et canon Evangelii hoc innuit, ut infra patebit. Rationes autem Grecorum et auctoritates non difficile est solvere.

Ab iw enim quod Dionysius loquitur, dicendum quod similitudo non sumitur ex terrenis ad Deum, nisi sicut id quod est in parte, significat quod est in toto: quando enim pullulantibus comparat ramis, aut fluentibus rivis, aut germinantibus floribus, constat quod in omnibus his non est una essentia numero, neque quidquid est in uno de essentia, est etiam in alio. Unde cum in hoc nullus dicat stare posse illam similitudinem, patet quod in pluribus est dissimilis quam similis.

Ap Xaucroritatss alias dicendum, quod Damascenus verum diceret, si compararet Spiritam sanctum ad Verbi incarnationem : quia dicit Augustinus, quod verbum cordis est sicut Verbum ab aeterno genitum, et hoc est verbum mentis: verbum autem in voce est sicut Verbum in carne: et sicut spiritus manifestat ver- bum in voce, non autem in corde: ita Spiritus missus a Patre operabatur carnem Verbi in qua manifestaretur nobis. Sed si loquitur ad verbum interius, falsa est comparatio : quia illud verbum a sola mente concipitur, et ab eo et mente spiritus amoris non sonationis vel vocis diffunditur vel emittitur.

Ap 1p quod objicitur de Gregorio Nazianzeno, et vita beati Andrea, et de Joanne, dicendum quod ipsi loquuntur de missione personarum Filii et Spiritus sancti, quae misse sunt a Patre, ita quod Pater non legitur missus: non tamen negant quin Spiritus a Filio mittatur: quia hoc legitur in Evangelio. Et secundum humanitatem descendit Spiritus in eo et mansit in anima ejus et requievit in ipso, eo quod non invenit in aliis ubi delectabiliter requiesceret pes ejus, sicut columba emissa de arca: unde auctoritates non cogunt.,

Ad id quod objicitur per rationem, dicendum quod nihil valet: quia falsum supponunt rationes ille: splendor enim procedit a radiis, licet etiam procedat a corpore luminoso. Et hoc est pro Latinis qui spiritum dicunt ab utroque procedere. Aliud similiter est falsum : quia dicit Augustinus, quod ignotum quidem amare possumus, et illud esse credimus: unde de quo non est notitia nec scientie, nec credulitatis, de illo nullus est amor: et ita necesse est quod notitia sit prius a mente vel actu vel habitu.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6