ARTICULUS VII.
Contrarium sacre Scripture quid sit?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Our aliud vel aliter praedicavertt, id
est, contrarium, etc."
Illa enim expositio non videtur
conveniens : quia non quodlibet aliud est
contrarium.
Ad hoc dicendum, quod in expositio-
nibus tenet talis ratio, quod nihil aliud
est nisi contrarium : omne enim quod
pertinet ad declarationem, intus est: et
id quod non est intus, contrarium est.
Unde Anselmus: "Omnis veritas sacre
Scripture veritas est, quae sacre
Scripture non contradicit."
Quaeritur etiam quae sit fide regula
quam tangit, ibi, "quae autem
pretergreditur regulam, etc."
Et dicendum, quod regula fidei est
concors Scripturarum sensus cum
articulis fidei : quia illis duobus regularibus
preceptis regitur Theologus.