Articulus 3
Articulus 3
Utrum Spiritus sanctus plenius a Patre procedat quam a Filio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Nunc tractandum est quod secundo querebatur, etc." Videtur enim plenius procedere a Patre: quia
1. Propter quod unumquodque tale, id magis est tale: sed Filius non spirat nisi propter Patrem qui dat ei spirare : ergo Pater magis spirat.
2. Item, Quod principaliter convenit, magis convenit quam quod non principaliter: ergo Pater magis spirat,
3. Item, Omnis causa primaria magis influit super causalitatem quam secundaria: sed Pater est principium non de principio: ergo magis influit spirationem quam Filius.
Soturio. Omnia hujusmodi argumenta facile solvuntur per antedicta: quia non magis spirat Pater quam Filius : et quod dicit Philosophus, intelligit de causis in quibus non est aequalis influentia : si enim ex principiis influentibus super conclusionem cognoscimus conclusionem, necesse est ut principia magis cognoscamus : talis autem diversitas non est inter Patrem et Filium: quia licet Pater det, et Filius accipiat, tamen idem accipit, et secundum aequalem simplicitatem et virtutem ut est in Patre, et per acceptum zquipotens est Patri danti, nisi quod in Patre est auctoritas.
On this page