Text List

Articulus 4

Articulus 4

An principalius procedit a Patre quam a Filio ?

ARTICULUS IV. An principalius procedit a Patre quam a Filio ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "De quo procedit principaliter Spiritus sanctus, etc."

Videtur enim falsum : quia 1. Si do tibi equum jus in meis, ex tunc equam etiam habes auctoritatem : ergo cum Pater dederit Filio aquum jus in suis, ut possit spirare ex eadem auctoritate, videtur Filius spirare sicut Pater, et ita principaliter, nec auctoritatem nec prioritatem nec plenitudinem potest notare: ergo locutio simpliciter falsa videtur. :

2. Praeterea, Si haecconceditur, Spiritus sanctus est a Patre principaliter, potestne similiter per oppositum concediista, Spiritus sanctus est a Filio secundario ? Videtur, quod sic: quia dicitur principaliter respectu secundarii.

Soturio. Dicendum, quod Spiritus sanctus dicitur a Patre principaliter procedere propter auctoritatem quae est in Patre.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod si tu das mihi equum jus in tuis, eque possum tuis uti sicut tu: sed nisi sim ingratus, collationem ipsam semper in te refero: et sic est inter Patrem et Filium: quia Filius refert in Patrem quod in veritate suum est, eo quod ab illo.

Ad aliud dicendum, quod non potest haecconcedi, Spiritus est a Patre principaliter, et a Filio secundario, et hujus causa est: quia principii auctoritas non importat rationem prioris vel primi in Patre, ut supra monstratum est: et ideo non opponitur secundario, sed ei quod est ab alio habere quod Spiritus sanctus procedat ab ipso: et haecconceditur et verum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4