Text List

Articulus 5

Articulus 5

Quomodo Spiritus sanctus differenter dicatur procedere a Patre principaliter, proprie, et per se?

ARTICULUS V. Quomodo Spiritus sanctus differenter dicatur procedere a Patre principaliter, proprie, et per se?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Ex eodem sensu dicitur procedere proprie de Patre."

Quid differens dicat principaliter, proprie, et per se, quae hic Patri attribuun- tur? nullum enim illorum convenit nisi ratione auctoritatis: ergo videtur, quod idem sint hac tria.

Solutio. Dico, quod idem dicunt, scilicet auctoritatem processionis esse in Patre, sed diversa ratione : quia in auctoritate tria sunt: unum quod principiat primo quidquid in divinis principiatur : et ratione hujus convenit ei principaliter. Aliud est quod non ab alio habet hoc, et ratione hujus convenit ei per se. Tertium est, quod hoc soli convenit, et ratione hujus convenit proprie: quia proprium est quod uni soli convenit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5